« Haga » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 156a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HAGA
HAGA, Seps, sepes, sepimentum ex virgultis confectum, Germanis Hage, Hagen, et
Haeghe, Anglis Hedge, nostris Haie : denique Anglo-Saxonibus, Hæg.
Alanus in Anticlaudiano lib. 1. cap. 3 :
Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 273 :Ambit silva locum muri mentita figuram.
Quod totam dictam placeam... includere possint fossato et Haga, secundum assisam forestæ.Vide Jacobum Eyndium in Chron. Zeland. pag. 100.
Haga, seu Gegin, dictus etiam apud veteres Germanos, aliquot provincialium
districtus, certo pagorum ac vicorum numero constans, quem et Circulum vocabant :
quæ vox etiamnum hodie obtinet hac ipsa notione : nam Circulos, verbi gratia,
Westphaliæ dicimus, ejusdem provinciæ conventus. Appellationem docet hisce
pluribus Monachus Sangall. de Reb. Caroli M. lib. 2. cap. 2 :
Terra Hunnorum novem circulis cingebatur. Et cum ego alios circulos, nisi vimineos cogitare nescius interrogarem, quid aliud miraculi fuit Domine ? novem HeginEx Monacho Sangallensi hauserunt, quæ habent Albertus Stadensis ann. 768. et Munsterus lib. 4. Georg. cap. 2.(al. haganis)muniebatur. Cumque et illos alterius generis esse nescirem, nisi quales segetibus solent prætendi, inquisitus etiam de hoc dixit : Tam latus fuit unus circulus, hoc est, tantum intra se spatium comprehendit, quantum est spatium de Castro Turonico ad Constantiam. Ita stipitibus quercinis, faginis, et abiegnis extructus, ut de margine ad marginem 20. pedes tenderentur in latum, et totidem erigerentur in altum. Civitas autem universa aut durissimis lapidibus, aut creta tenacissima replebatur. Inter quorum confinia plantabantur arbusculæ, quæ ut cernere solemus, abscissæ atque projectæ comas caudicum foliorumque proferunt. Inter hos igitur aggeres ita vici et villæ erant locatæ, ut de aliis ad alias vox humana posset audiri. Contra eadem quoque ædificia inter inexpugnabiles illos muros, portæ non satis latæ erant constitutæ, per quas latrocinandi gratia non solum exteriores exire solebant. Item de secundo circulo, qui similiter, ut primus, erat extructus, 20. milliaria Teutonica, quæ sunt 40. Italica, ad tertium usque tendebatur : similiter usque ad nonum. Quamvis ipsi circuli alius alio multo contractiores fuerunt. De circulo quoque ad circulum sic erant possessiones et habitacula undique versum ordinata, ut clangor tubarum inter singula posset cujusque rei significativus adverti.
Haia, Haya, Heia, Voces ejusdem notionis et originis, ac Haga,
nostris
Haie. Capitula Caroli C. tit. 36 :
Quicumque istis temporibus castella et firmitates, et Haias sine nostro verbo fecerint, etc.Ubi Haia sumitur pro militari vallo, quod ex palis conficitur, Palissade. Eadem notione usurpatur apud Th. Blount in Nomolex. Anglic. ex Bracton. lib. 2. cap. 40. § 3 :
Vallatum fuit et inclausatum fossato, Haia et palitio.Le Roman de la Guerre de Troyes MS. :
Charta Roberti Ducis Burgundiæ ann. 1054. ex Tabulario S. Germani Pratensis :Haires, et lices, et fossezPoent avoir puis fet assez.
Nec non insuper et calumniam silvarum et sepium, quas vulgo dicunt Hayas.Henric. Knyghton. ann. 1271 :
Arbores, vineas, et Haias subvertit.Index MS. Beneficiorum eccles. et dioces. Constantiens. fol. 17 :
Dictum Capitulum et Abbas de Cereseyo percipiunt decimas juxta Hayam de Rabeto.Adde Kennet. Antiquit. Ambrosden. pag. 274. et 389.
Heya, apud Bracton. lib. 2. cap. 34. § 1 :
Mesuagium,... quod vallatur fossato vel Heya.
Haia, Corveiæ species, qua quis haias domini reficere tenetur, vel Præstatio pecuniaria pro redemptione ejusmodi
corveiæ. Charta Ottonis Comitis Viromandentis apud Hemeræum in Augusta
Viromand. ann. 1025 :
Eo tenore, ut bannum et latronem, corveias, carrucarias, silvæ ad capiendam venationem ulterius non persolvant, etc.Alia ann. 1168. ex Tabulario Fossatensi fol. 19 :
Quinque solidos pro pastu, atque corveias bis in anno, quas vulgus Haias appellat.Occurrit alibi in eodem Tabulario. Tabularium S. Dionysii ann. 1230 :
Justitiam, et advocatiam, et omnia pertinentia ad ipsas, quæ habebat in Ballivia de Belloramo,... et trossas fœni, et reditus, qui vocantur Hayes, et tensamenta sita in avena, et denariis, et quosdam reditus, qui vocantur Buhors, etc.Vide Acta Murensis Monasterii pag. 45.
Haycium, Haici, Idem quod Haya, Sepes. Monasticum Anglic. tom. 1. pag.
722 :
Et de subbosco in dicta chacia quidquid eis necessarium fuerit ad ardendum, et ad Haicias claudendas, et platandas, etc.Tom. 2. pag. 916 :
In omnibus aliis terris et boschis, quæ sunt inter Haicium, quod includit prædictas terras.
Heyare, Hawyare, Sepire, sepimento munire. Fleta lib. 2. cap. 48. § 3 :
Cum quis in alieno solo opus fecerit magnificum, ut si Hawyaverit, fossatum fecerit, vel carucam immiserit.Ubi Bracton. lib. 3. tract. 2. cap. 37. § 13. habet Heyare.
Hayer sa terre et la mettre en défense, in Consuet. Britann. art. 405. Aliud est Hayer, in Consuetud. Comitatus Burgundiæ art. 106. ubi species venationis est, cum quis ad feras captandas silvam aut boscum Hayis sepit, ut eas ibi includat.
Haybote, Heibote, vel Hedgbote, est jus percipiendi necessarium lignum
ad faciendas hayas, quod percipi potest in terris seu prædiis ad vitam, vel ad
annos aliquot concessis, licet in Chartis donationis id expressum non sit. Ita Rastallus.
Charta Galeranni Comitis Mellenti in Tabular. S. Egidii Pontis Audomari :
In nemoribus habebit pasuagium, et in veyleiga husbotam et Heibotam jussu Forestarii.Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 134 :
Et concedo eis, ut de bosco meo... habeant Heybod et husbot.Adde pag. 262. 874. Bracton. lib. 5. tract. 5. cap. 10. § 7 :
Sicut habendi rationabile estoverium in bosco patroni, sicut ad housbote et Heybote.Ubi Husbote est jus percipiendi lignum ad conficiendam domum, quod idem valet ac nostris festagium : hus, Anglis et Saxonibus, est domus ; bote vero mulcta, emendatio : ita ut qui eo jure gaudet, quietus sit a mulcta, quæ infligi solet id agentibus. Bote hic est restauratio. Vide Bot 1. Placit. ann. 6. Richard. I. Buck. rot. 7. in Abbrev. Placit. pag. 1 :
Habeat de prædicto bosco Haibote et husbote et ad ignem suum, sine wasto.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hoybold, Eadem notione, in Monast. Anglic. tom. 3. pag. 633. Locus est in
Housabold.Haia, Silva, haiis, seu sepibus septa, munita. Vetus Consuetudo Normanniæ cap.
10. de Senescallo :
Il visitoit les forestes et les Haies du Prince. Foresta nostra sive Haia,in Consuetud. Lorriaci editis a Morino in Hist. Wastinensi, et Gallando in lib. de Franco allodio. Haya Gisnensis, in Chronico Andrensi pag. 463. Charta Ludovici VIII. Franc. Regis ann. 1224. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1193 :
Nos autem donamus et concedimus in perpetuum Abbati et Conventui prædictis pro quitatione usagii sui prædicta octingenta et octo arpenta nemoris ad perticam nostram in Haia Lyræ, et in magno nemore tenente ad Haiam prædictam infra metas positas.Charta Roberti Rotomag. Archiepisc. ann. 1217. tom. 6. Spicilegii Acheriani :
Concessimus quod Haia Archiarum sit immunis ab his consuetudinibus, etc.Charta Milonis de Nantolio in Tabulario Campaniæ :
Ab hac pactione excipitur Haia prope prædictum nemus sita, continens circiter centum arpenta.Occurrit apud Fletam lib. 1. cap. 24. § 8. 11. lib. 2. cap. 41. § 15. apud Matth. Westmonast. ann. 1260. sæpius in Charta Odonis Episc. Bellovac. ann. 1148. etc.
◊ Proprie etiam Haiam nostri appellabant quamdam silvæ
partem delectam, quam sepibus muniebant ad feras includendas, aut ad alios usus ; quod
docent Charta S. Bernardi Abbatis apud Sammarthanos in Episcopis Autissiodor. pag. 274. et
vetus Notitia in Hist. Monast. S. Nicolai Andegav. pag. 53. Charta Philippi Aug. Reg. Franc. ann. 1207. in Tabul. Sangerm. :
Eidem ecclesiæ confirmamus præterea quitationem illam quam petrus Miles de Samesio... fecit dicto Abbati Hugoni coram genitore nostro de jure fugationis, venationis et Haiæ.Charta Hugonis Abb. ibid. :
Jus fugationis seu venationis et Haiam in nemoribus Samesioli.
Hagia, Eadem notione. Vetus Notitia in Tabulario Monasterii Fiscan. fol. 82 :
Et Hagia facta fuit per medium .... bosci.
Haga, Domus, ex vet. Saxonico haegh, et hagh, inde forte dicta, quod ut plurimum domus
agrestes ac casæ ex viminibus complicatis instar cratis ac sepis fabricatæ sint. Anonymus apud Th. Blount in Nomolexico Anglic. :
Haga, Domum cum shopa.Charta Ethelredi Regis Angl. anno 996. in Additam ad Matth. Paris pag. 156 :
Cum novem præfatæ civitatis habitaculis, quæ patria lingua Hagan appellari solent.Index MS. Beneficiorum eccles. et diœc. Constantiens. fol. 22 :
Item capitulum Constantiense percipit decimam grossorum fructum Haye dicte parochieDomesdei, apud Spelmannum :
Radulfus tenet unam Hagam de 12. denar. Willelmus 5. Hagas de 5. sol. Nigellus 5. Hagas, quæ faciunt servitium.Alio loco apud Edw. Cokum ad Littleton. pag. 142 :
Walsingford continet 276. Hagas, reddentes 9. libr. de gablo.Charta ann. 811. pro Ecclesia Cantuar. :
Duas mansiones et dimidiam, quod Angli dicunt Thridda hialf Haga.Ubi Haga videtur sumi pro mansu, seu modo agri. Adde Chronicon. Will. Thorn ann. 866. et 988. Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 4. col. 761. voce Hac. Confer. Anglosaxonicum tun, infra in Tungravius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hagha, Eadem notione. Descriptio bonorum D. de Eska ex Archivo S. Audomari : Item in quodam angulo jacente juxta mansionem Henrici dicti Abbet tendente west-wart tanquam illa Hagha durat quæ est supra vicum qui descendit ad pontem.