«
Haga » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 156a.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/HAGA
HAGA, Seps, sepes, sepimentum ex virgultis confectum, Germanis
Hage, Hagen, et
Haeghe, Anglis
Hedge, nostris
Haie : denique Anglo-Saxonibus, Hæg.
Alanus in Anticlaudiano lib. 1. cap. 3 :
Ambit silva locum muri mentita figuram.
Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 273 :
Quod totam dictam placeam...
includere possint fossato et Haga, secundum assisam forestæ.
Vide Jacobum
Eyndium in Chron. Zeland. pag. 100.
Haga, seu
Gegin, dictus etiam apud veteres Germanos, aliquot provincialium
districtus, certo pagorum ac vicorum numero constans, quem et
Circulum vocabant :
quæ vox etiamnum hodie obtinet hac ipsa notione : nam
Circulos, verbi gratia,
Westphaliæ dicimus, ejusdem provinciæ conventus. Appellationem docet hisce
pluribus Monachus Sangall. de Reb. Caroli M. lib. 2. cap. 2 :
Terra Hunnorum novem
circulis cingebatur. Et cum ego alios circulos, nisi vimineos cogitare nescius
interrogarem, quid aliud miraculi fuit Domine ? novem Hegin (al.
haganis)
muniebatur. Cumque et illos alterius generis esse nescirem, nisi
quales segetibus solent prætendi, inquisitus etiam de hoc dixit : Tam latus fuit unus
circulus, hoc est, tantum intra se spatium comprehendit, quantum est spatium de Castro
Turonico ad Constantiam. Ita stipitibus quercinis, faginis, et abiegnis extructus, ut de
margine ad marginem 20. pedes tenderentur in latum, et totidem erigerentur in altum.
Civitas autem universa aut durissimis lapidibus, aut creta tenacissima replebatur. Inter
quorum confinia plantabantur arbusculæ, quæ ut cernere solemus, abscissæ atque projectæ
comas caudicum foliorumque proferunt. Inter hos igitur aggeres ita vici et villæ erant
locatæ, ut de aliis ad alias vox humana posset audiri. Contra eadem quoque ædificia
inter inexpugnabiles illos muros, portæ non satis latæ erant constitutæ, per quas
latrocinandi gratia non solum exteriores exire solebant. Item de secundo circulo, qui
similiter, ut primus, erat extructus, 20. milliaria Teutonica, quæ sunt 40. Italica, ad
tertium usque tendebatur : similiter usque ad nonum. Quamvis ipsi circuli alius alio
multo contractiores fuerunt. De circulo quoque ad circulum sic erant possessiones et
habitacula undique versum ordinata, ut clangor tubarum inter singula posset cujusque rei
significativus adverti.
Ex Monacho Sangallensi hauserunt, quæ habent Albertus
Stadensis ann. 768. et Munsterus lib. 4. Georg. cap. 2.
Haia,
Haya,
Heia, Voces ejusdem notionis et originis, ac
Haga,
nostris
Haie. Capitula Caroli C. tit. 36 :
Quicumque istis temporibus castella et
firmitates, et Haias sine nostro verbo fecerint, etc.
Ubi
Haia sumitur
pro militari vallo, quod ex palis conficitur,
Palissade. Eadem notione usurpatur apud Th.
Blount in Nomolex. Anglic. ex
Bracton. lib. 2. cap. 40. § 3 :
Vallatum fuit et inclausatum fossato, Haia et
palitio.
Le Roman de la Guerre de Troyes MS. :
Haires, et lices, et fossez
Poent avoir puis fet assez.
Charta Roberti Ducis Burgundiæ ann. 1054. ex Tabulario S.
Germani Pratensis :
Nec non insuper et calumniam silvarum et sepium, quas vulgo
dicunt Hayas.
Henric. Knyghton. ann. 1271 :
Arbores, vineas, et Haias
subvertit.
Index MS. Beneficiorum eccles. et dioces. Constantiens.
fol. 17 :
Dictum Capitulum et Abbas de Cereseyo percipiunt decimas juxta Hayam de
Rabeto.
Adde Kennet. Antiquit. Ambrosden. pag. 274. et 389.
Heya, apud Bracton. lib. 2. cap. 34. § 1 :
Mesuagium,... quod vallatur fossato
vel Heya.
Haia, Corveiæ species, qua quis haias domini reficere tenetur, vel Præstatio pecuniaria pro redemptione ejusmodi
corveiæ. Charta Ottonis Comitis Viromandentis apud Hemeræum in Augusta
Viromand. ann. 1025 :
Eo tenore, ut bannum et latronem, corveias, carrucarias,
silvæ ad capiendam venationem ulterius non persolvant, etc.
Alia ann. 1168. ex
Tabulario Fossatensi fol. 19 :
Quinque solidos pro pastu, atque corveias bis in
anno, quas vulgus Haias appellat.
Occurrit alibi in eodem Tabulario. Tabularium
S. Dionysii ann. 1230 :
Justitiam, et advocatiam, et omnia pertinentia ad ipsas,
quæ habebat in Ballivia de Belloramo,... et trossas fœni, et reditus, qui vocantur
Hayes, et tensamenta sita in avena, et denariis, et quosdam reditus, qui vocantur
Buhors, etc.
Vide Acta Murensis Monasterii pag. 45.
Haycium,
Haici, Idem quod
Haya, Sepes. Monasticum Anglic. tom. 1. pag.
722 :
Et de subbosco in dicta chacia quidquid eis necessarium fuerit ad ardendum,
et ad Haicias claudendas, et platandas, etc.
Tom. 2. pag. 916 :
In
omnibus aliis terris et boschis, quæ sunt inter Haicium, quod includit prædictas
terras.
Heyare,
Hawyare, Sepire, sepimento munire. Fleta lib. 2. cap. 48. § 3 :
Cum quis in alieno solo opus fecerit magnificum, ut si Hawyaverit, fossatum
fecerit, vel carucam immiserit.
Ubi Bracton. lib. 3. tract. 2. cap. 37. § 13.
habet
Heyare.
Hayer sa terre et la mettre en défense
, in Consuet. Britann. art.
405. Aliud est
Hayer, in Consuetud. Comitatus Burgundiæ art. 106. ubi species
venationis est, cum quis ad feras captandas silvam aut boscum
Hayis sepit, ut eas
ibi includat.
Haybote,
Heibote, vel
Hedgbote, est jus percipiendi necessarium lignum
ad faciendas
hayas, quod percipi potest in terris seu prædiis ad vitam, vel ad
annos aliquot concessis, licet in Chartis donationis id expressum non sit. Ita Rastallus.
Charta Galeranni Comitis Mellenti in Tabular. S. Egidii Pontis Audomari :
In
nemoribus habebit pasuagium, et in veyleiga husbotam et Heibotam jussu
Forestarii.
Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 134 :
Et concedo eis, ut de
bosco meo... habeant Heybod et husbot.
Adde pag. 262. 874. Bracton. lib. 5.
tract. 5. cap. 10. § 7 :
Sicut habendi rationabile estoverium in bosco patroni,
sicut ad housbote et Heybote.
Ubi
Husbote est jus
percipiendi lignum ad conficiendam domum, quod idem valet ac nostris
festagium :
hus, Anglis et Saxonibus, est
domus ; bote vero mulcta, emendatio : ita ut qui eo
jure gaudet, quietus sit a mulcta, quæ infligi solet id agentibus. Bote hic est restauratio. Vide
Bot 1.
Placit. ann. 6. Richard. I. Buck. rot. 7. in Abbrev. Placit. pag. 1 :
Habeat de
prædicto bosco Haibote et husbote et ad ignem suum, sine
wasto.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hoybold, Eadem notione, in Monast. Anglic. tom. 3. pag. 633. Locus est in
Housabold.
Haia, Silva,
haiis, seu sepibus septa, munita. Vetus Consuetudo Normanniæ cap.
10. de Senescallo :
Il visitoit les forestes et les Haies du Prince. Foresta nostra
sive Haia,
in Consuetud. Lorriaci editis a Morino in Hist. Wastinensi, et
Gallando in lib. de Franco allodio.
Haya Gisnensis, in Chronico Andrensi pag. 463.
Charta Ludovici VIII. Franc. Regis ann. 1224. apud
Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1193 :
Nos autem donamus et concedimus in
perpetuum Abbati et Conventui prædictis pro quitatione usagii sui prædicta octingenta
et octo arpenta nemoris ad perticam nostram in Haia Lyræ, et in magno nemore tenente
ad Haiam prædictam infra metas positas.
Charta Roberti
Rotomag. Archiepisc. ann. 1217. tom. 6. Spicilegii Acheriani :
Concessimus quod
Haia Archiarum sit immunis ab his consuetudinibus, etc.
Charta Milonis de
Nantolio in Tabulario Campaniæ :
Ab hac pactione excipitur Haia prope prædictum
nemus sita, continens circiter centum arpenta.
Occurrit apud Fletam lib. 1. cap.
24. § 8. 11. lib. 2. cap. 41. § 15. apud Matth. Westmonast. ann. 1260. sæpius in Charta Odonis Episc. Bellovac. ann.
1148. etc.
◊ Proprie etiam
Haiam nostri appellabant quamdam silvæ
partem delectam, quam sepibus muniebant ad feras includendas, aut ad alios usus ; quod
docent Charta S. Bernardi Abbatis apud Sammarthanos in Episcopis Autissiodor. pag. 274. et
vetus Notitia in Hist. Monast. S. Nicolai Andegav. pag. 53. Charta Philippi Aug. Reg. Franc. ann. 1207. in Tabul. Sangerm. :
Eidem ecclesiæ confirmamus præterea quitationem illam quam petrus Miles de
Samesio... fecit dicto Abbati Hugoni coram genitore nostro de jure fugationis,
venationis et Haiæ.
Charta Hugonis Abb. ibid. :
Jus fugationis seu
venationis et Haiam in nemoribus Samesioli.
Hagia, Eadem notione. Vetus Notitia in Tabulario Monasterii Fiscan. fol. 82 :
Et
Hagia facta fuit per medium .... bosci.
Haga, Domus, ex vet. Saxonico haegh, et hagh, inde forte dicta, quod ut plurimum domus
agrestes ac casæ ex viminibus complicatis instar cratis ac sepis fabricatæ sint. Anonymus apud Th.
Blount in Nomolexico Anglic. :
Haga, Domum cum shopa.
Charta Ethelredi Regis Angl.
anno 996. in Additam ad Matth. Paris pag. 156 :
Cum novem præfatæ civitatis
habitaculis, quæ patria lingua Hagan appellari solent.
Index MS. Beneficiorum eccles. et diœc. Constantiens.
fol. 22 :
Item capitulum Constantiense percipit decimam grossorum fructum Haye
dicte parochie
Domesdei, apud Spelmannum :
Radulfus
tenet unam Hagam de 12. denar. Willelmus 5. Hagas de 5. sol. Nigellus 5. Hagas, quæ
faciunt servitium.
Alio loco apud Edw. Cokum ad Littleton. pag. 142 :
Walsingford
continet 276. Hagas, reddentes 9. libr. de gablo.
Charta ann.
811. pro Ecclesia Cantuar. :
Duas mansiones et dimidiam, quod Angli dicunt Thridda
hialf Haga.
Ubi
Haga videtur sumi pro
mansu, seu modo agri. Adde
Chronicon. Will. Thorn ann. 866. et 988. Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 4. col. 761. voce
Hac. Confer.
Anglosaxonicum tun, infra in
Tungravius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hagha, Eadem notione. Descriptio bonorum D. de Eska ex Archivo S. Audomari :
Item
in quodam angulo jacente juxta mansionem Henrici dicti Abbet tendente west-wart tanquam
illa Hagha durat quæ est supra vicum qui descendit ad pontem.