« »
 
[]« 1 halbannum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 158c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HALBANNUM1
1. HALBANNUM, Tributi species : vox formata ex herebannum, idemque quod arbannum, et biennium, Submonitio ad operas, vel ejus redemptio pecuniaria. Charta ann. 1269. ex Tabulario Fossatensi fol. 72 :
Et retinent perpetuo omnem justitiam, magnam et parvam, bannum, sanguinem, Halbannum, foragium, ventas, etc.
Charta Ludovici VII. ann. [] 1145. pro Bituricensib. :
Præpositus autem atque Vigerius, quotiescumque volebant, Halbannum submonebant, et villanos sese redimere coercebant : de quo quoque præceptum ab ipso est, ut illa redemptio Halbanni remaneat, et Halbanus tamen ter in anno fiat termino competenti, etc.
Charta Ludovici filii Regis Philippi, ex Tabul. N. D. de Campis :
Ab omni consuetudine videlicet tallia, seu equitatione, seu Halbanno, seu exemptione mei Præpositi liber permaneat.
Alia Lud. VII. ann. 1140. ibid. :
Ab omni datione et tallia, Albanno et exactione mei Præpositi.
Alia Caroli VI. ann. 1484. in Reg. Novo viridi Castelleti Paris. f. 49 :
Parpaiant chascun an 3. sols de Hauban au Roy.