« »
 
[]« 2 halbannum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 159a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HALBANNUM2
2. HALBANNUM et Haubannum, Tributum, quod pecunia aut rebus ipsis a quibusdam artificibus pro licentia artes suas exercendi Regi exsolvebatur apud nostros Parisienses, de quo vetus Charta descripta a V. C. D. Herouvallio :
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, amen. Philippus, Dei gratia Francorum Rex. Noverint univeri præsentes pariter et futuri, quod nos concessimus Burgensibus nostris Parisiensibus, ut quicunque integrum Halbanum nobis debebit, pro integro Halbano reddet nobis singulis annis sex solidos in die festi sancti Martini. Et si dimidium, vel integrum et dimidium Halbanum vel amplius debebit, secundum proportionem prædicti integri Halbani nobis reddet in prædicto festo, et sic de Halbano tantum liber erit et quittus. Quod ut perpetuum robur obtineat, præsentem paginam sigilli nostri auctoritate, et regii nominis karactere inferius annotato præcepimus confirmari. Actum Parisiis anno ab Incarnatione Domini millesimo ducentesimo primo, regni vero nostri anno vigesimo secundo. Astantibus in Palatio nostro, quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo. Signum Guidonis Buticularii. Signum Matthæi Camerarii. Signum Droconis Constabularii. Data vacante Cancellaria.
Charta fundationis Capellæ B. M. in Palatio Paris. per Ludovicum VII. ann. 1154 :
Pro victualibus sacerdotis in Capella eadem servientis, dotem assignavimus... sex modios vini de Haubanno, 30. solidos Parisienses.
Alia pro Capella B. Nicolai in eodem Palatio inter Statuta pro Canonicis S. Capellæ Paris. :
Constituimus Capellano... Parisius in trelia nostra retro Palatium sex modios vini, ubi si vinum defuerit, de Haubanno nostro præcipimus reddi.
Computus ann. 1202. apud D. Brussel Tract. de Usu feud. pag. cxlvii :
Dominus Evrardus Capellanus Regis xl. et viii.
s. pro viii. Haubam. Hoc est, ut puto, pro pensitatione octo dierum, quibus annonam ex Haubanno assignatam non perceperat. In Regesto Peagiorum Parisiens. lib. 2. est titulus Des mestiers, que Hauban doivent au Roy, in cujus contextu hæc habentur :
Haubens est un propres noms d'une coustume assise anciennement, par laquelle il fu establi que quiconques seroit Haubanniers, qu'il soit frans et à moins de droictures paians du mestier et de la marchandise dont il seroit Hautbannier, que cil qui ne sont pas Hautbanniers. Hautbannier furent anciennement estably à un muid de vin, paiant en vendanges au Roy ; et puis mist li bons Rois Phelipes ce muy de vin à 6. sols Par. pour le contens, qui estoit entre les poures Hautsbanniers, et les Eschançons de Roy qui le muy de vin recevoient de par le Roy. Des mestiers Hautbanniers li uns doivent demy Hauben, [] c'est à savoir 3. sols, et li autres plein Hauben, c'est à sçavoir 6. sols, et li autre Hauben et demy, c'est à sçavoir 9. sols. Tous les mestiers de Paris ne sont pas Hautbanniers, ne nul ne peut estre Hautbannier, se il n'a esté, et est du mestier, qui ait Hauban, ou se li Rois ne lui ottroie, par vente, ou par grace.
Steph. Boileau ed. Depping. pag. 6. Statutum de Juribus Camerarii Franciæ ann. 1410 :
Le Hautbannier du Roy ne doit estre contraint de acheter ledit mestier de friperie dudit Chambrier, ne de son maire pour lui, puis qu'il soit fait Hautbannier du Roy, et que de lui il ait acheté ledit Hauban. Item que ledit Hautbannier est tenu de acheter sondit Hautban du Roy, ou de ses Officiers pour lui, et non d'autre, et si est tenu de estre estagier dedans la banlieue de Paris, et de paier au Roy, ou à son Receveur pour lui, sitost qu'il est fait Hautbannier, 25. deniers et audit Chambrier 14. den. mais outre il est tenu de paier au Roy par chascun an 6. sols 8. deniers Parisis : et partant ledit Hautbannier peut vendre et acheter toute maniere de pelleterie vieille et nouvelle, etc. V.
Brolium lib. 2. Hist. Par. pag. 307. 2. Ed.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Halbannum igitur, ut ex præallatis patet, Parisiis ad decimum quintum usque seculum viguit ; an vero Aureliani Bituricisque, quas solas civitates Halbanno subjectas novimus, idem jus ad hæc tempora obtinuerit, mihi prorsus incertum. Quod quidem jus ubi in redemtionem pecuniariam commutavit Philippus Augustus, hanc colligebat Præpositus urbis ; exinde ad firmam datam fuisse probat Computus ann. 1265 :
De stallagiis hallarum et Altobanno, pro ultimo tertio. iiiic. xxxiii. lib. vi. sol. viii. denarios.
Quinam vero artifices Halbannum debuerint, si nosse volueris, consule Gloss. juris Gallici in voce Haultban. et Steph. Boileau pag. 297.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Haubentum, pro Haubannum, in Litteris Philippi Aug. ann. 1182. tom. 3. Ordinat. pag. 259 :
Quisque carnificum debet nobis singulis annis, unum Haubentum vini, in vindemiis.