« »
 
[]« Halsberga » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 160b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HALSBERGA
HALSBERGA, Lorica maculis contexta : Cotte de mailles, Germanis Hals-bergh, id est, munimen colli, ex hals, collum, et berghen, tueri, custodire : ut beinbergha, crurum munimen, de qua voce, suo loco. Ita Kilianus. Sic λωρίϰια μέχρι ἀστραγάλων ἀνασυρόμενα διὰ λωρίων ϰαὶ ϰριϰελλίων fuisse docet Leo in Tactic. cap. 5. § 4. At Beslius etymon accersit ex al, et alla, omnis, et Berghen, cooperire ; ut halsbergha fuerit armatura integra. Fauchetus ab albus dedudit, quod maculæ thoracis expolitæ albedinem quandam præferrent : cui quidem conjecturæ, licet vero minus consentaneæ, favent Scriptores aliquot, qui albas halsbergas vocant. MS. :
Le blanc Hauberc derompre et depaner.
Guill. Guiart ann. 1214 :
Et couvertures freteler
Sur blans Haubers brunis a mailles.
Testamentum Everardi Ducis Forojul. apud Miræum in Cod. Donat. piar. cap. 21 :
Et helmum cum Halsbergha.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hubberguel. Consuetudines Furnenses ex Archivo Audomar. :
Quicumque loricam, id est, Hubberguel, vel pileum ferreum tulerit, si convictus fuerit, perdet ea et emendabit Comiti tres libras.
Halsperga, in Charta Caroli III. Imp. de Expedit. Romana § 5 :
Et hoc in arbitrio Dominorum pendeat, quos ducunt a quibus stipendia accipiant, quibus Halspergas concedant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Halberc, in Charta ann. 1049. apud Mabill. tom. 4. Annal. pag. 510 :
Accepit unum equum xxx. librarum, nec non unum Halberc septem librarum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Halbergium. Tabularium S. Sergii Andegav. :
Dedit autem D. Achardus Abbas Juhallo xxx. solidos, Merivo autem dedit quemdam Halbergium valens xl. solidos.
[]
Alsbergum. Charta Heccardi Comitis Augustodunensis, apud Perardum :
Rotardo donate mea brunia cum Alsbergo.
Halsperg Germanis. Liber Rythmicus a Besoldo laudatus :
Da sprach der Lampartere :
Ich bin noch ungewehrt,
Geh und bring mir doch here,
Mein Halsperg und mein schwerdt.
Haubercum. Mandatum super juratis ad arma, in Addit. ad Matth. Paris pag. 149 :
Ad catella 60. marcarum unum Haubercum, capellum ferreum, gladium, et cultellum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Haubergus, in Charta ann. 1294.
Osbergum. Chronicon Besuense pag. 578 :
Acceptis pro pretio duobus militantium instrumentis, quæ vulgo dicuntur Helmum et Osbergum. Hauberg,
vel Hauberc, vulgo nostris. Gl. Lat. Gall. : Lorica, haubers. Ita passim apud Scriptores.  :
Il ot vestu un Hauberc doblentin,
Chaude est la maille, ne pot l'acier soffrir.
Guill. Guiart :
Haubers desmaillent, lances fraingnent.
Chron. Bertrandi du Guesclin :
Vestir et endosser maint bon Haubert doublier.
MS. :
Lances levées les galos,
Heaumes és chiefs, Haubers és cox.
MS. :
Haubers doubliers, Haubers notis.
MS. :
Vestent les Haubers doblentins,
Et craignent les brancs acerins.
Henricus de Hauchi in Versione Gallica libri Ægidii de Roma de Regimine Princip. lib. 3. part. 3. cap. 13 :
Ceus qui sont esprouvés en bataille, disent que li Haubers doivent estre large, parce que les mailles sont plus empressées.
Chr. Fland. cap. 79 :
Trois cens hommes couvers de Haubergerie et de flanchieres.
Albergellum, Minor lorica. Rogerus Hoved. in Henrico II. pag. 611 :
Omnis homo habens in catallo 40. vel 30. lib. Andegavensis monetæ ad minus, haberet Albergellum et capellum ferreum, lanceam et gladium.
Infra pag. 614 :
Quicumque liber laicus habuerit in catallo ad valentiam 10. marcarum, habeat Albergellum et capelet ferri, etc.
Habergellum, in Statutis Roberti I. Reg. Scotiæ cap. 27. § 1. Lex Henrici II. apud Roger. Hoveden. fol. 350 :
Ceteri autem omnes haberent wambasiam et Habergellum.
Halsbergol. Teloneum S. Audomari in Tabulario S. Bertini :
Lorica, 4. denar. lorica minor, quæ vulgo Halsbergol, dicitur, 2. den.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Haubergeolum, in Charta Ludovici Philippi ann. 1269. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1090 :
Induti Haubergeolo et capello ferreo poterimus illa (torneamenta) videre.
P. Carpentier, 1766.
Haubergiolum habet Reg. 34. bis Chartoph. reg. part. 2. fol. 102. r°. col. 1. ex ead. Ch.
Ausbergotum, Ead. notione, in Statutis Massiliensibus ann. 1274. MSS. lib. 4. cap. De garnizonibus in navibus portandis :
Decernimus, quod omnes mercatores portantes in aliqua nave Massiliæ valens 100. libras Regales, vel amplius, habeant et portent ad minus loricam vel Ausbergotum, etc.
 :
Ne fust le Haubercot vestu.
[]
Alberjos. In Charta ann. 1255. in Regesto Carcasson. fol. 42 :
Præterea inveni in dictis bonis 5. Alberjos, et unum alberc, et tres balistas, et unam contrepointe.
Haubergettum, in Fleta lib. 1. cap. 24. § 12.
Habergetum, in Mandato super juratis ad arma, in Addit. ad Matth. Paris pag. 149.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Haubergon. Epistola Guidonis de Dampetra ad Philippum Aug. ann. 1113. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 1114 :
Duas loricas, 11. Haubergons, iv. capella ferri.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hauberjonius, in Charta ann. 1294.
Habergeon, in Statutis Willelmi Regis Scotiæ cap. 23. § 2. Guill. Guiart ann. 1304 :
Armez de cotes à leurs tailles,
Et de bons Auberjons à mailles.
Guignevilla :
Adonc attaint un Haubregon,
D'une belle et plaisante fachon.
P. Carpentier, 1766.
Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684 : Haubergion, thorax.
Le Haubergon doit iiij. den.
in Pedag. Peron. ex Chartul. 21. Corb. Alecret, in Chron. Caroli VIII. ad ann. 1515. fol. 120. v° :
Plusieurs Alecrets et utencilles pour le fait de la guerre.