« »
 
[]« 1 hansa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 164b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HANSA1
1. HANSA, Pensitatio pro mercibus exsolvi solita. Charta confirmationis Consuetudinum municipalium S. Audomari in Morinis a Will. C. Flandriæ ann. 1127 :
Quisquis eorum ad terram Imperatoris pro negotiatione sua perrexerint, a nemine eorum Hansam persolvere cogantur.
Alia Philippi Augusti Reg. Fr. ann. 1201. in Regesto Rerum Normannic. signato P. in Camera Comput. Paris. et in Regesto Philippi Aug. f. 81 :
Notum facimus... quod homines nostri de Medonta habent ab antiquo omnes Hansas Medontæ, tam de villa, quam de aqua, suas proprias pro servitio, quod nobis faciunt et antecessoribus nostris fecerunt, scilicet quod adjuvant ad onerandas et ad exonerandas nostras machinas infra Meduntam, et quod reddunt Præposituræ 5. den. de Hansis aquæ. Pro hoc vero servitio et redditu, et quod eas ab antiquo habuerunt, concedimus in perpetuum universitati hominum nostrorum Meduntensi omnes Hansas Meduntenses, [] tam aquæ quam villæ, sicut hactenus habuerunt.
Meier. de Reb. Flandric. ann. 1164 :
Ab omni telonio ac Hansa, quam vocant, fecit liberos.
In Sacramento quod is, qui in Burgensem Insulensem involabat, præstabat, apud Haræum lib. 2. de Castellan. Insul. pag. 181 :
Et devez paier 15. livres Parisies Comptes de la Hanse, en dedans le prochain jour de cloche.
Vide Lappenb. Init. Fœder. Hanseat. tom. 1. Prolegom. pag. 18. et 19.
Hansia, Eadem notione. Charta Roberti Comitis Drocensis ann. 1220. apud Duchesnium :
De Hansiis ita dictum est, quod licebit omnibus quibuscumque navibus, de quocumque loco venerint, ire sine condictione (f. conductione) ad quemcunque portum voluerint.
Malim contradictione.
P. Carpentier, 1766.
Hanses, coustumes, in Lit. ann. 1405. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 704.