« »
 
ARPA 1, ARPA 2, ARPA 3, ARPA 4, HARPA 1, HARPA 2.
[]« 1 arpa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 398b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARPA1
1. ARPA. Gloss. Ælfrici : Arpa, Æren geat, id est, Porta areæ, juxta Sommeri Glossar. Saxon. sed forte idem fuerit quod Haspa. Vide in hac voce, et in Harpa. Bosworth. Glossar. Anglos. in Supplem. 4. e : Æren-geat ab earn, aquila et gæt, capra, Angl. the geat-eagle. Scribitur Earn-geat in Glossar. Anglosax. Hist. nat. apud Monium ; unde patet idem esse quod sequens. Conf. Gloss. med. Græc. in Ἅρπος.
[]« 2 arpa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 398b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARPA2
2. ARPA. Matth. Silvaticus in Pand. :
Alharbe est quædam avis, quæ in nostra lingua vocatur Arpa, quæ est facta ut milvus.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Arpe ; pro Harpie, avis poetica Arpie, apud Dant. in Infer. cant. 13. Consolat. Boetii MS. lib. 4 :
Arpes sont oysiaus de corsage,
Et sont pucelles de visage.
[]« 3 arpa » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 398b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARPA3
3. ARPA, Cithara, species instrumenti musici. Fridegodus in Vita S. Wilfridi [] Episc. inter Acta SS. Benedict. sæc. 4. part. 1. pag. 724 :
Tunc oculos pulcris vanos illudit idæis,
Aures et blandis demulget sæpius Arpis.
Vide Harpa.
[]« 4 arpa » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 398c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARPA4
4. ARPA, Harpago vel forceps focaria, Gall. Pincettes. Inventar. ann. 1218. inter Probat. tom. 1. Hist. Nem. pag. 67. col. 2 :
Tria verica, unam astellam, quandam Arpam, etc.
Provinc. Arpa est Unguis avium. Vide Raynouard.
[]« 1 harpa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 171c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HARPA1
1. HARPA, Arpa, Instrumentum musicum, cujus figura et forma Delta Græcum efficit, sequioribus sæculis notum, Germ. Harpff, nostris Harpe. Glossæ Isonis Magistri : Testudo, Musa vel Cythara magna in cœlo, Harffe. Papias : Harpa, dicta a gente Arporum, qui hoc instrumentum musicum invenerunt. Insulse omnino, si fides Hickesio pag. 96. Grammat. Franco-Theotiscæ ; a veteri quippe Septentrionali, quod Saxonice scribitur Heappa, Cimbrice Harpa, cithara, deducenda hujus vocis originatio. Infra : Arpi, populus Italicus. Gloss. Lat. Gall. : Lira, Harpe, Liricen, Harpeur. Hanc a lyra distinguit Fortunatus libro 7. Carmine 8 :
Romanusque Lyra, plaudet tibi Barbarus Harpa
  Græcus Achilliaca, Chrotta Britanna canat.
Idem in Præfat. Carm :
Sola sæpe bombicans Barbaros leudos Harpa relidebat.
De Harpa, musico instrumento hoc Martiani Capellæ lib. 2. accipiendum censuit olim Josephus Scaliger :
Denique Arpis, bombisque perterrita tam intoleranda congressione virgo diffugit.
Dantes in Paradiso cant. 14 :
E come giga, e Arpa in tempra tesa
Di molte corde fan dolce tintino, etc.
Vossius lib. de Poëmatum cantu et viribus Rythmi pag. 118. illud fuisse instrumentum existimat, quo Bardi Gallorum olim uterentur Sacerdotes, quod lyræ non absimile fuisse testatur Diodorus Siculus. Vide Menagii et Octavii Ferrarii Origines Italicas.
P. Carpentier, 1766.
Herpe, eodem sensu, in Lit. remiss. ann. 1405. ex Reg. 160. Chartoph. reg. ch. 62 :
Lesquelx deux compaignons portoient une Herpe, dont ilz s'esbatoient.
Harpator, qui harpat, seu Citharam vel Harpam pulsat, Lyricus, citharœdus. Leges Angliorum et Werinorum tit. 5. § ult. :
Qui Harpatorem, qui cum circulo harpare potest, in manum percusserit, componat illum quarta parte majori compositione, quam alteri ejusdem conditionis homini, aurifices similiter.
MS :
Cil violeur, et tuit cil Harpeor.
Philippus Mouskes in Henrico I. Rege Franc :
Robert Crespins entre el Palais,
U on cantoit et sons et lais,
Li uns une Harpe, li autre vijelle.
[]« 2 harpa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 171c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HARPA2
2. HARPA, Falx, et Græco ἃρπη. Andr. Monach. lib. 2. Vitæ S. Ottonis Bamberg. cap. 30 :
Armati securibus et Harpis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Harpis, Eadem notione, seu potius [] ensis ad modum falcis reflexus : unde milites qui eo utebantur Harpigeri dicti. Papias : Harpe, genus gladii. Albertinus Mussatus lib. 6. de Gestis Henrici VII. Cæsar. rubr. 10 :
Is enim præfato Riciardo fratri per eosdem pene dies per ignotum ruralem virum agresti Harpe nequiter interfecto successerat.
Vox haud ignota. Ovid. Metam. lib. 5. et Lucan. lib. 9. Falcem supinam vocat Juvenalis Sat. 8.