« Heeretochius » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 180b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HEERETOCHIUS
HEERETOCHIUS, Heretochius, Ductor exercitus, Magister militum : ex Saxon.
heretoga, voce conflata ex here, exercitus, et togen, ducere : unde Germanis
Herzog, Dux dicitur, quasi Dux exercitus. Qui autem Heretochii
potissimum fuerint apud Anglos, sic pluribus prosequuntur. Leges Edwardi Confess. cap.
35 :
De Heretochiis : Erant et aliæ potestates et dignitates per provincias et patrias universas, et per singulos Comitatus totius Regni prædicti constitutæ, qui Heretoches apud Anglos vocabantur, scilicet Barones, nobiles, et insignes, sapientes et fideles et animosi. Latine vero dicebantur Ductores exercitus, apud Gallos Capitales Constabularii, vel Marescalli exercitus. Illi vero ordinabant acies densissimas in præliis, et alias constituebant, prout decuit, et prout eis melius visum fuit, ad honorem Coronæ et ad utilitatem Regni. Isti vero viri eligebantur per commune Concilium pro communi utilitate Regni per Provincias et patrias universas, et per singulos Comitatus in pleno folcmote, sicut et Vicecomites Provinciarum et Comitatuum eligi debent : ita, quod in quolibet Comitatu semper fuit Heretochius per electionem electus ad conducendum exercitum Comitatus sui, juxta præceptum Domini Regis ad honorem et utilitatem Coronæ Regni prædicti, semper cum opus adfuerit in Regno. Item qui fugit a Domino vel socio suo pro timiditate belli, vel mortis, in conductione Heretochii sui, in expeditione navali vel terrestri, perdat omne, quod suum est, et suam ipsius vitam, et manus mittat Dominus ad terram, quam ei ante dederat. Heretochiiin Legibus Henrici I. gradu Vicecomitibus inferiores ponuntur : ubi enim de Placitis generalibus Comitatuum :
Intersunt Episcopi, Comites et Vicecomites, Heretochii, Trithingrevi, Ledgrevi, etc.Ita habet Spelmannus : nam in Editis cap. 7. vox Heretochii abest.