« »
 
[]« 2 hera » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 185b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HERA2
2. HERA, Juno, Græc. Ἥρα. Gobel. Persona Cosmodr. æt. 6. cap. 38 :
Quod Hera colebatur a Saxonibus videtur ex eo, quod adhuc quidam vulgares recitant se audivisse ab antiquis, prout et ego audivi, quod inter festum Nativitatis Christi et festum Epiphaniæ Domini, Domina Hera volat per aera, quoniam Junoni apud Gentiles aer deputabatur. Et quod Juno quandoque Hera appellatur, et depingebatur cum tintinnabulis et alis, dicebant vulgares, prædicto tempore Vrowe Here seu corrupto nomine Vro Here de ulughet, et credebant illam sibi conferre rerum temporalium abundantiam.
Huc spectant quæ de nocturna quarumdam muliercularum equitatione retulimus in voce Diana : ubi Dianæ Herodiadem adjungi apud recentiores, qui de hac superstitionis specie scripserunt, observare cuique promtum est ; quænam vero sit illa Herodias definire haud ita facile. Rem illustrat Gobel. Persona loco mox laudato, unde Herodiadis cognomen Junoni, quæ Hera vocabatur, tributum esse putat Schilterus, quem videsis in Glossar. Teuton. v. Chervioburge. Quid si ex Hera Diana, uti scriptum erat, Herodiadem facili lapsu finxerunt.