« »
 
[]« Diana » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 099b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DIANA
DIANA, Dianus. Vita S. Cæsar. Arelat. apud Surium :
Dæmonium, quod rustici Dianum vocant.
Cum Diana equitare, sortilegii species. Fragmenta Capitul. edita a Steph. Baluzio cap. 13 :
Illud etiam non omittendum, quod quædam sceleratæ mulieres retro post sathanam conversæ dæmonum illusionibus et phantasmatibus seductæ, credunt se et profitentur nocturnis horis cum Diana paganorum dea et innumera multitudine mulierum equitare super quasdam bestias, et multa terrarum spatia intempestæ noctis silentio pertransire, ejusque jussionibus velut dominæ obedire, etc.
Adde Capitula Herardi Episcopi Turon. cap. 3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Imaginariarum harumce equitationum etiam meminerunt alii recentiores. Augerius II. Episc. Conseran. ann. 1280. in Statutis MSS. habet :
Nulla mulier se nocturnis equitare cum Diana dea paganorum, vel cum Herodiade seu Benzozia et innumera mulierum multitudine profiteatur ; hæc enim dæmoniaca est illusio.
Eadem habent Patres Concilii Trevir. ann. 1310. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 257. ex quibus conjecto hanc muliercularum delirationem non multum absimilem fuisse nocturnis illis conventibus, quos Sabbats vocant, quibusque diabolum sub forma hirci præsidere aiunt, ibique servitia quæ sibi competunt, hoc est, turpissima a suis exigere. Nostræ sententiæ non parum patrocinatur Johannes Sarisberiensis lib. 2. Polycrat. cap. 17. ubi de hujuscemodi deliriis :
Quale est, inquit, quod Nocticulam (lege Noctilucam) quamdam vel Herodiadem, vel præsidem noctis dominam concilia et conventus de nocte asserunt convocare, varia celebrari convivia, ministeriorum species diversis occupationibus exerceri, et nunc istos ad pœnam trahi pro meritis, nunc illos ad gloriam sublimari
. Vide Dusis Fada, Bensozia, Abundia, et Grimm. Mythol. German. pag. 174. sqq.
P. Carpentier, 1766.
Bulla Joan. XXII. PP. apud Ordor. Raynald. ad ann. 1317. num. 53 :
Divinationibus et sortilegiis se immiscuerunt perperam, Dianis nonnunquam utentes.
Acta S. Jacobi Mevan. tom. 4. Aug. pag. 730. col. 1 :
Impugnavit (Jacobus) errorem earum mulierum, quæ vadunt ad cursum cum Diana.
Ejusdem delirationis meminit eamque graphice describit, nisi quod Dianæ Habundam substituit. MS. :
Et les cinq sens ainssi deçoivent
Par les fantosmes qu'ils recoivent,
Dont maintes gens par leur folies
Quident estre par nuit estries,
Errans avecque dame Habonde.
Et dient que par tout le monde
Le tiers enffant de nascion
Sont de ceste condicion ;
Qu'ils vont trois fois en la semaine
Si con destinée les mainne,
Et par tous ces ostiex se boutent,
Ne clos, ne barres ne redoutent,
[]
Ains s'en entrent par les fendaces,
Par charnieres et par crevaces,
Et se partent des cors les ames,
Et vont avec les bonnes dames
Par liex forains et par maisons.
Infra :
D'autre part que li tiers du monde
Aille ainssint avec dame Habonde,
Si com foles vielles le preuvent
Par les visions qu'ils y treuvent.
Vide Hera 2. et infra Holda.