![[]](img/image.png)
2. HERBA, Tributum, seu census pro jure et facultate succidendi herbas in pratis vel in
silvis, atque animalia in iis pascendi : accipi etiam potest pro servitio quod subditi ac
rustici domino suo in herbis ipsius succidendis præstare tenentur. Charta Balduini Comitis
Flandriæ ann. 1116. apud Miræum tom. 2. pag. 1153 :
Almanus quasdam sibi injustas consuetudines usurpavit : quibus se deliquisse cognoscens ... prorsus abdicavit, videlicet, exactionem quam vulgo Tolpri vocant, sive Herbam aut corvedas.Vide Herbagium.