« 2 hercia » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 191c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HERCIA2
2. HERCIA, Candelabrum Ecclesiasticum in modum occæ, seu trigoni, confectum, nostris
Herce. Bernardus Mon. in Consuetud. Cluniac. MS. cap. 77 :
Pallia super altare non ponuntur, et Hercia non illuminatur.Charta Odonis Episcopi Parisiens. ann. 1198 :
Luminaria Herciarum.Apud Will. Thorn pag. 2152 :
In primis pauperibus die sepulturæ, et die mensis, et pro corpore ficto, cum Hersia.Ubi corpus fictum, est tumba cenotaphii, seu cenotaphium ipsum : Hersia vero, candelabrum in Herciæ modum confectum, luminibus variis instructum, quod ad cenotaphii caput erigi solet. Id aperte docet Testamentum Richardi II. Regis Angliæ apud Rymer. tom. 8. pag. 75 :
Cujus quidem sepulturæ seu funeris nostri exequias more regio volumus celebrari ; ita quod pro prædictis exequiis, iv. Herciæ excellentiæ convenientes regali, pro eodem funere nostro honestius exequendo, in locis subscriptis, per executores nostros præparentur.Errat ergo Somnerus qui Hersiam hoc loco ipsum cenotaphium intelligi vult, quod Angli a Hearse vocant, ab ipsa Hercia i. partem pro toto. Nam quod a Saxonico vocis etymon accersit, nihili, opinor, est. Vide Monasticum Anglic. tom. 3. pag. 332.
P. , 1766.
◊ Obituar. Ms. eccl. Camerac.
fol. 6. v° : Ornantur luminari quinque Herciæ sivæ coronæ, prout fit in aliis solemnitatibus B. Virginis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Herchia, Eadem notione. Spicileg. Fontanell. MS. pag. 394 : Feria quinta Parasceve et feria sexta et sabbato Herchia debet esse ad dextrum cornu magni altaris, et ibi debent esse 26. cerei illuminati ad matutinas, et inde extingui a famulo sacriste unus post alium ad quemlibet psalmum et lectionem, videlicet sex in 1. Noct. sex in 2. et sex in 3.Statuta antiqua Capituli Senon. :
Item in utroque festo S. Stephani debet centum cereos pro una Herchia.Ordinarium Lexoviense MS. :
In prima nocte Tenebrarum et duabus sequentibus accenditur luminare sicut in festo novem lectionum et ultra habentur viginti quinque cerei in Herchia super altare majus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hercium, in Testamento Johannis de Nevill ann. 1386. apud Madox Formul.
Anglic. pag. 429 : Volo quod xxiv. torches et v. tapers, quolibet taper pondere x. librarum, præparentur pro sepultura mea, absque ullo alio Hercio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hertium, apud Bernardum part. 2. Ord. Cluniac. cap. 25 : Tria pallia super altare non ponuntur, et Hercia non illuminantur.
Erza, Eadem notione. Statuta Cluniacensia S. Petri Venerab. Abbatis Cluniac. cap. 52 :
In reliquis vero festivitatibus quibus accendi solebat machina illa ferrea, quæ vulgo Erza vocatur, pro illa lampadibus vitreis illustretur.
Heia, videtur simili perinde significatu sumi, (nisi hercia legendum sit) in
Synodo Exoniensi ann. 1287. cap. 12 :
Vas ad aquam benedictam, Heia ad Tenebras, candelabrum Paschale, etc.