« »
 
HERODIUS 1, HERODIUS 2.
[]« 1 herodius » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 203b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HERODIUS1
1. HERODIUS, Genus avis, Gall. Heron. Joan. de Janua : Herodius, Rapacissima avis, avium et omnium volatilium major, qui et aquilam vincit, etc. Gloss. Lat. Gall. Sangerm. : Herodius, Un oiseau de proie, gilfaut. Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 521 : Herodius, faucum, Gallice, Leg. Faucon. Vita S. Bonifacii Mogunt. tom. 1. Junii pag. 473 :
Hic autem (Gwelibus) honestis moribus, ut ferunt, suam vitam circumsepsit, nisi tantum quod cum Herodiis et canibus per semetipsum jocabatur.
Hist. Luitprandi apud Murat. tom. 2. pag. 467 :
Pennæ strutionis similes sunt pennis accipitris, et Herodii : cum tempus advenerit in altum alas erigit, deridet equitem et ascensorem ejus.
Non semel legitur in Bibliis sacris, ut Deuter. 14. 16. etc.
[]« 2 herodius » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 203b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HERODIUS2
2. HERODIUS, Idem qui Heraldus, Fecialis, Gall. Hérault. Elmham. in vita Henr. V. reg. Angl. Edit. Hearn. cap. 24. pag. 54 :
Trium Herodum legacione media, regi Anglorum, de prælio per ipsos cum Anglicis ineundo, certificare assensu unanimi convenerunt. Ipsi quoque Herodii, cum aciem præcedentem exercitus Anglici attigissent, adventus sui causa per ducem Eboracensem... prius nota, etc. Requisitusque ab ipsis Herodiis, qua via incederet, dixit eis, etc. Herodii, hiis responsis contenti, etc.
Vide infra Hiraudus.