« Hidalgus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 206b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HIDALGUS
HIDALGUS, Nobilis, apud Hispanos, de cujus vocis etymo consulendus Covarruvias tom. 2. Var.
Resol. cap. 1. n. 11. et Sebastianus Cobarruvias in Thes. linguæ Castellanæ verbo
Fidalgo. Hieron. Blanca in Comment. Rerum Aragon. pag. 734 :
Militum autem vox et Infancionum id sonat, ut priori equestris ordinis viros nuncupemus, quos vulgari sermone Cavalleros : posteriori vero, quos vocare solemus Hijos dalgo.Leges Alfonsinæ part. 2. tit. 21. lege 3 :
Fidalguia,... es nobleza que viene à los omes por linage. Filii dalgo,dicuntur in Foris Aragon. lib. 1. tit. de Officio Justitiæ Aragon. Charta ann. 1289 :
Dom. Rex Portugalliæ, et Comes Boloniæ fecit cum Consilio suorum Ricorum hominum, et suorum filiorum de algo tale incautum.Proinde iidem, qui nude Homines de linagen dicuntur, in Charta Lusitana apud Brandaonum in Monarch. Lusitana tom. 4. pag. 272. Eumdem vide ibid. pag. 268. 279. v°.