« Hiremanni » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 209a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HIREMANNI
HIREMANNI, apud Anglo-Saxones, videntur iidem fuisse, qui Aremanni apud Longobardos. Vide supra
Herimanni.
Vide Rectitudines personarum ed. Leo,
pag. 50. not. 6. : ita ut vox utraque deducatur ab Here,
dominus, et Man, homo, et quasi homines domino subditi dicti sint, cum
revera subditi dicantur in Legibus Adelstani Regis cap. 18. apud Brompton. :
Si aliquis supersedeat, et non obtemperet, ut hoc vadium ab Hiremannis vel a subditis suis capere nolit, etc.Ita etiam usurpatur cap. 13. et in Legibus Ethelredi apud Habam editis cap. 1. At Somnerus, contra Spelmannum, negat Here, apud Saxon. pro dominus reperiri, mavultque a Saxonico hyran, obedire, subjacere, auscultare, etymon vocis accersi debere, unde hyremon, subditus vel subjectus, quomodo apud Spelman. tom. 1. Concil. pag. 601. 602. ex quo Hireman et Hiremannus formata sunt vocabula. Certe non alii sunt ab iis, qui Hirdemanni in Jure Aulico Norvegico veteri appellantur cap. 260. ex versione Jani Delmeri, ubi de Huscarlis, qui iidem esse cum Hirdemannis seu Aulicis dicuntur :
Omnes vero in Regia aula servientes, Hirdmen vernacule nominabantur, Regem observaturi ac tuituri.Vox autem formata ex hird, aula, et man, homo, ut observat idem Delmerus ad cap. 30.