« Honor » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 228a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HONOR
HONOR, apud Scriptores Ecclesiasticos, usurpatus potissimum pro majoribus et
excellentioribus in Ecclesia dignitatibus, ut sunt Episcopatus, Presbyteratus, et
Diaconatus. Optatus Milev. lib. 2. adversus Parmenianum :
Honore nominis sui spoliati sunt Sacerdotes.Et infra, de Donatistis, qui Episcopos et Presbyteros abdicabant :
Quid prodest, quia vivi sunt homines, et occisi sunt Honores a vobis : valent quidem membris, sed ereptæ portant funera dignitatis.S. Augustinus lib. 2. adversus Epist. Parmeniani cap. 11 :
Et cum expedire non videatur Ecclesiæ, ut præpositi earum venientes ad Catholicam societatem Honores suos ibi non administrent, non eis tamen ipsa ordinationis sacramenta detrahuntur, sed manent super eos.Concilium Arelat. IV. can. 1 :
Episcopatus vero vel Presbyterii Honorem nullum laicus ante præmissam conversionem, vel ante 50. ætatis annum accipiat.Can. 2 :
Sed nec reliqui Pontifices Presbyterii, vel Diaconatus Honorem conferre præsumant. Ita Presbyterii et sacerdotalis Honor,apud Cyprianum Epist. 34. 65. τιμὴ τοῦ πρεσϐυτέρου, in Concilio Ancyr. can. 18. et alibi passim. V. Synod. Tricass. ann. 878. cap. 7. Capitularia Caroli M. lib. 5. cap. 8. 10. :
Si Ecclesiastici viri supradicta facinora commiserint, si honorabilis persona fuerit, perdat Honorem suum.Qui vero honorabiles, hic, honorati dicuntur in Charta Divisionis Imperii Francor. Caroli M. cap. 2 :
Vel ad loca sancta, vel ad Honoratos homines confugiat.Auxilius de Ordin. Formosi lib. 1. cap. 30 :
Et si clerici fuerint, Ecclesiastico judicio a suis dejicientur Honoribus.Adde lib. 2. cap. 10.
◊ Postmodum generatim Honores dicta majora in Ecclesiis
Cathedralibus Beneficia, seu, uti vocantur, Dignitates, atque adeo Canoniæ
ipsæ. Alexander PP. in Tabulario Ecclesiæ Carnotensis n. 3 :
Præterea cum juxta B. Gregorii sententiam singula Ecclesiastici juris officia singulis quibusque personis sigillatim committi debeant, prohibemus de cætero, ut nulli duo Honores in eadem Ecclesia concedantur, nec Præposituræ sive personatus ejusdem Ecclesiæ personis alibi commorantibus tribuantur.Alia ejusdem Alexandri ad Episcopum Carnotensem num. 18 :
Duximus statuendum, ut Honores Carnotensis Ecclesiæ aliis de cætero minime concedantur, nisi qui secundum antiquam et rationabilem consuetudinem residentiam se promiserint habituros.In eamdem sententiam habentur Chartæ aliæ Lucii PP. n. 21. 23.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Idem aperte
docet Testamentum Philippi Augusti ann. 1190. tom. 1. Ordinat. pag. 21 : Præcipimus etiam Reginæ et Archiepiscopo, ut omnes Honores, qui dum vacant, pertinent ad donationem nostram, quos honeste poterunt retinere, sicut Abbatiæ nostræ et Decanatus, et aliæ quædam Dignitates, in manu sua teneant, donec a servitio Dei redierimus. Et quos retinere non poterunt, donent secundum Deum, et assignent consilio fratris G.(vel B.)et hoc faciant ad honorem Dei et utilitatem regni. Si autem in via moriemur, volumus ut Honores et Dignitates ecclesiarum donent illis, quos magis dignos viderint.
Honores, præterea appellata Beneficia, seu prædia, quæ ad vitam viris nobilibus
assignabantur, ad militare servitium, a quibus feuda postmodum profluxere : quæ
perinde Honorum appellatione donantur a Scriptorib. Hieron. Blanca in Comment.
Rerum Aragon. pag. 734 :
Quæ vero ea essentRoderic. Toletan. lib. 7. de Reb. Hisp. cap. 1 :(oppida)perinde ut Ricis hominibus assignabantur, quasi in feudum honoratum dabantur eisdem : unde Honores, quod in honorem darentur, sunt vocata.
Cui manu et ore hominium fecerat pro terra, quam ab eo acceperat in Honorem, etc.id est, in beneficium, in feudum. Nithardus lib. 3 :
Et si Honores, quos idem in Burgundia habuit, eidem donare vellet, ut se illi commendaret, præcepit.Fragmenta de Gestis Regum Fr. apud Duchesn. tom. 1. pag. 535 :
Nihil petit sibi dariChron. Maurign. :(Wlfinus)nisi super Chari fluvium quem Rex habebat Honorem.
Tradita vero neptis sua in conjugio Amalrico de Monte-forti, cum Honore de Rupe-forti, etc.Abbo Monachus lib. 2. vers. 551 :
Honores Comitum, seu Comitatus, in Legib. Longob. lib. 1. tit. 25. § 68. et lib. 2. tit. 53. § 2. Carol. M. 86. Guido 1. Eod. lib. 2. tit. 39. § 3. Carol. M. 9. :Perdidit ergo suos illic Willelmus Honores,Hugoni regnante datos, qui BituricensisPrinceps extiterat Consul, etc.
Et si bassi nostri hoc non adimpleverint, beneficium et Honorem perdant.Adde Capitul. Caroli C. tit. 13. cap. 4. tit. 23. cap. 6. tit. 2. cap. 7. tit. 31. cap. 24. Chron. Norman. ann. 869. etc. Hinc Honores, ut et Beneficia, opponuntur alodis et proprietatibus, in Capitul. Caroli C. tit. 19 :
Ut omnes in Honoribus et alodis vestris interim consistatis.Et tit. 30. pag. 292 :
Legem et justitiam et in se, et in suis proprietatibus, et in suis Honoribus habeat.Adde tit. 31. col. 144. Edit. Baluzii.
L. , 1883–1887.
◊
Res quasdam pertinentes ad suplementum regii Honoris, ob emolumentum æternæ compensationis, inevitabibiliter concedimus sanctæ præscriptæ ecclesiæ. (Diploma Lotharii pro Lingonensi episcopo, an. 967. mus. arch. dep. p. 33.)
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Honores, appellatæ etiam provinciarum vel urbium Præfecturæ. Charta ann. 1167. apud
Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. pag. 307 : Illutrissimo domino suo Henrico Regi Anglorum.... Johannes de Soligneio salutem et fidele in omnibus obsequium. Ex benignitate vestra contigit ut mihi Honorem Dolensem regendum committeretis. Factum est autem ut dum terram illam regerem, quod, etc.
Honores Aperti, Vacantes, in Cap. Caroli C. tit. 42. § 8. Vide Aperire.
Honores vero pro feudis passim occurrunt, sæpe etiam
Honor pro præcipuo feudi manerio et universo ipsius ambitu
reperitur. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 55 :
Omni domino licet summonere hominem suum, ut ei sit ad rectum in Curia sua : et si residens est ad remotius manerium ejusdem Honoris, unde tenet, ibit ad placitum, si dominus suus summoneat eum.Charta ann. 1069. ex Tabul. S. Victoris Massil. :
Frater autem ejus mundialis ac secularis animi castrum illud nobilissimum ad defensionem sui Honoris aptissimum, etc.Charta Leodegarii Episc. Aptensis circa ann. 1120. tom. 1. Gall. Christ. inter Instr. pag. 78 :
Et insuper totum meum Honorem quem a parte patris mei Rostagni habui.Alia Froterii Episc. Nemaus. ibidem pag. 5 :
Damus et reddimus ad honorem B. Salvii in communia, illum Honorem quem Præpositus ejus Ecclesiæ tenere solet.Ita vocem hanc usurpant Vitikindus lib. 1. pag. 10. 1. Edit. Rathbertus Monachus de Casibus S. Galli cap. 3. Ordericus Vitalis lib. 3. pag. 464. Fulbertus Carnot. Ep. 96. Joannes VIII. PP. Epist. 130. Leo Ost. lib. 2. cap. 10. 52. lib. 3. cap. 16. Gauterius de Bellis Antioch. pag. 443. Sugerius in Ludovico VI. cap. 17. 18. Joannes Hagulstad. ann. 1138. 1145. 1150. Richardus Hagulstad. ann. 1135. Rad. de Diceto ann. 1170. Gaufredus Vindocin. lib. 5. Ep. 27. Vetus Charta apud Beslium pag. 388. 393. Epist 62. inter Francicas tom. 4. Hist. Franc. etc.
Honores interdum laxius quævis possessiones dictæ, in Capitul. Caroli M. lib. 5. cap. 5.
Tabularium sancti Severi apud Marcam lib. 3. Hist. Beneharn. cap. 11. n. 5 :
Decrevi ex meis propriis Honoribus hunc locum accrescere.Charta ann. 1085. tom. 1. Gall. Christ. inter Instrum. pag. 65 :
Damus quandam portiunculam nostræ hæreditatis, scilicet Honorem illum qui quondam fuit proavi Poncii Balde dicti Marini Rufi. Est autem Honor præscriptus in territorio castelli, quod dicitur Fossas in mansionibus, vineis, terris cultis et incultis, in salinis et piscatoriis.Testament. Guillelmi Montispessulani ann. 1211. tom. 9. Spicileg. Acher. pag. 156 :
Inter opus et mensam dominorum Ecclesiæ Magalonæ mm. sol. in Honore emendo.Charta Alphanti Episc. Aptensis ex Chartul. Aptensi fol. 44 :
Faciam deliberationem et gratuitam donationem omnipotenti Deo et S. Mariæ Sedis Aptensis ex quodam Honore quem Hucusque possedi.Sententia arbitralis ann. 1292. MS :
Item dixerunt et pronunciaverunt, quod perticus, cum quo mensurantur arpenta terræ, vineæ et alii Honores.Vita S. Pontii sæc. 6. Bened. part. 2. pag. 496 :
Cum sanctus vir in quemdam Honorem monasterii sui hospitandi gratia devenisset, etc.Statuta Massil. lib. 1. cap. 58 :
Ordinamus præsenti constituto quod Rector vel Consules teneantur et debeant facere inquiri ab aliquibus viris statutis,... quot et quales, et qui sint Honores omnium personarum extranearum eas habitantium Massiliæ.Henricus Huntindon. de Contemptu mundi cap. 23 :
Possessiones magnas, et varias, quas vulgo vocant Honores.Sic Honeurs usurpant etiam Poetæ nostrates. MS.
MS. :N'a droit au fieu, ne à l'Onor,Qui se combat à son seignor.
MS. :Se vos jamais avoir volés m'amorEt en Borgoingne tenir fief ne Honor,Secorez moi por Dieu hui en cest hor.
Villeharduinus n. 123 :Et ge estoie venus à nostre Rois,Por recevoir l'Onor de Bordelois.
Et cil departiroient les fiez et les Honors par les homes, et deviseroient quel service il en feroient à l'empereur.Et n. 162 :
La Duché de Nike, qui ere une des plus haltes Honors de la terre de Romenie.Charta Beneharnica apud Marcam pag. 339. L'Aunor d'Ax, Honor Aquensis. Poema del Cid vers. 290 :
Ubi vers. 302 :Unos dejan casas è otros onores.
Consuetud. Barcinon. ann. 1358. vulgo Recognoverunt proceres dictæ art. 21 :Vos que por mi dejades casas è heredades.
Item quod vicarius donat sex menses pro vendendis Honoribus debitoris, qui jurat se non habere res mobiles, de quibus possit creditori satisfacere.
P. , 1766.
◊ Ennor, eodem sensu,
in Charta ann. 1300. ex Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 130. r°. col. 1 : En l'Ennor et en la chastellanie du chastiau de Rochefort.Idem quoque sonat Honrage in Lit. Ludov. X. reg. Franc. ann. 1315. ex Reg. A. ejusd. Cam, fol. 79. v°. :
Ja fust ce que ileodem sensu, in Poem. du Loheran :(Robert comte de Flandre)tenist encore son fief et son Honrage que il tenoit de nostredit seigneur et pere. Anor,
Et quidem Annor et Anor, pro Honneur, sæpius legitur apud nostros scriptores ; unde Anorer, honorare. Lit. ann. 1277. in Chartul. Campan. fol. 78 :Leans avoit meint riche pongneor,Comtes et Princes, demoines, vavassors,Qui de Girbert tenoient lor Anors.
Salus et accroissemens d'Annor, etc.:
Ibidem :Si li devons moult grant Anor porter.
Seignor, dit-il, bone gent Anorée.
Honores nostri appellarunt Laudimia, quæ ratione Honoris, seu feudi,
domino ex feudorum alienationibus obveniunt. Liber Chirographor. Absiæ fol. 177 :
Et habuerunt inde 6. solidos solvendos de vendis et Honoribus.Charta ann. 1229. ex Hist. Beccens. MS. pag. 562 :
Ad perpetuam firmam decimam, redditus, terras, Honores, pensiones Ecclesiæ, res denique omnes, quas Henricus Abbas, et Ulterioris portus Monachi habebant apud burgum Teroldi.Ventes et Honneurs, in Consuet. Pictav. artic. 21. 22. 26. 27. etc. Inculismensi art. 10. 12. 16. Rupellensi art. 3. 39. Baionensi tit. 8. artic. 9. Angeriac. art. 18. 27. et seqq. Aquensi tit. 9. art. 29. et Turon. art. 165.
Honor, apud Hispanos, distat a feudo, et terra. Dicitur enim Terra,
quam dominus annuatim dat vassallo in pecunia : Honor, quem dat sibi sine
conditione, ut reditus alicujus villæ ; et honor iste non aufertur ei in vita sine causa.
Feudum autem datur alicui, ut certum servitium faciat. Ita Interpres legis 2.
Alfonsi IX. Regis Castellæ part. 4. tit. 26. quæ sic habet :
Tierra llaman en Espanna, à los maravedis que el Rey pone à los Ricos omes, e à los Cavalleros en logares ciertos. Et Honor dizen à aquellos maravedis, que les pone en cosas sennaladas, que pertenescen tan solamiente al sennorio del Rey : et dagelos el por les fazer honra : asi como todas las rentas de alguna villa o castello. Et quando el Rey pone esta tierra, et Honor à los Cavalleros, non facen ninguna postura. Ca se entende segun fuero de Espanna, que lo han à servir lealmente, et non los deben perder por en toda su vida, si non fecieren por que. Mas el feudo se otorga con postura, prometiendo et vasallo al sennor, de facerle servicio à su costa, et su mision, con cierta contia de Caballeros, o de homes, o servicio sennalado, o en otra manera quel prometiesse de facer.Vitalis Episcopus Oscensis, apud Blancam pag. 727 :
Debent enim omnes civitates et villæ Domini Regis tam majores quam minores Ricis hominibus pro suis stipendiis assignari.Mox addit, in ejusmodi honoribus Ricos homines judices statuere, mulctas judiciarias percipere
usque ad mediam mortificaturam et fractionem cultelli inclusive, etc. ita ut Rex nullum in iis jus habeat, nisi præsens sit in urbe, cum pœna hujusmodi est exigenda :
Tunc enim, quia eo præsente omnia minora officia conquiescunt, et omnia debent per suam excellentiam pertractari, pœnæ per compulsionem Domini Regis exactæ usibus Regis cedunt, etc.Vide eumdem Blancam pag. 734.
Honor, apud Anglos, significat feudum vel manerium aliquod nobilius, quod regalibus
exornatur, et multa inferiora sibi servitutem debentia habet. Cowell. lib. 2. Instit. tit.
2. § 7. Litteræ ann. 1235. apud Rymer. tom. 1. pag.
340 :
Nos reddemus eidem Duci Honorem de Eya cum pertinentiis suis.Instr. ann. 1283. apud eumdem tom. 2. pag. 238 :
Sciatis quod concessimus dilecto et fideli nostro Johanni de Britannia Comiti Richemondiæ libertatem Honoris Richemondiæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Honor, Territorium, districtus, Banleuca. Litteræ Caroli Johannis Franc. Reg.
primogeniti ann. 1357. tom. 3. Or-Ordinat. pag. 204 : Quod ad questionem seu clamorem alterius, non mandabunt vel citabunt Senescalli dicti Domini nostri vel Baillivi sui, nisi pro facto proprio ejusdem Domini nostri, vel querela, aliquem habitantem in dicta villa, extra Honorem dicte ville, super hiis que facta fuerint in dicta villa et pertinenciis et Honore dicte ville, vel possessionibus dicte ville, et in Honore ejusdem.Pluries ibi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Officiales, Servitores ad Honores, Qui non ex officio, sed sponte et voluntarie
serviunt, nostris Honoraires, volontaires. Charta Ludovici Reg. Comit. Provinciæ ann. 1409. ex Schedis Præsidis : Jus inquirendi, procedendi, ac puniendi Officiales et servitores nostros, qui Volentes dicuntur, et sunt ad Honores, et nostræ Majestati ac Curiæ continuo actu non serviunt.
P. , 1766.
Honor, Munus ; unde Honorare, muneribus aliquem prosequi. Charta Caroli C. ann.
25. regni ejusd. in Chartul. S. Dion. pag. 63. col. 2 : Inter tres vero festivitates, videlicet natalis Domini et paschæ ac missa sancti Dionysii honorandus abba ejusdem loci a fratribus per annum de libris argenti sex, in hoc computati Honores, qui ei dabantur per prædictas festivitates.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Honor Cathedræ, Præstationis species quæ Episcopo quotannis in signum subjectionis ab Ecclesiis
exsolvitur. Concilium Bracarense cap. 2. tom. 9. Spicileg. Acher. pag. 111 :
Placuit ut nullus Episcoporum cum suas diœceses perambulant ; præter Honorem cathedræ suæ, id est, duos solidos, aliquid aliud per Ecclesias tollat. Honornude dicitur in Præcepto Theodorici Calensis apud Eccardum de Orig. familiæ Habsburgo-Austr. col. 113 :
Non Archidiaconus, non Ecclesiæ judices, nec censum mittere, neque pastum, neque Honorem in rebus monasterii accipere non audeat.Vide Cathedraticum.
P. , 1766.
Honores Decedentium, Quæ per testamenta ecclesiis offeruntur. Charta Ludov. VII. ann. 1150. in
Chartul. Compend. fol. 54. r°. col. 2 : Insuper etiam personarum decedentium Honores libere et absolute concessimus.Vide Oblationes defunctorum in Oblatio.
P. , 1766.
Honor Beatæ Mariæ, Ita appellatur monasterium sanctimonialium Cisterciensis ordinis prope Orchesium,
in Ch. Joannæ comit. Fland. ann. 1234. ex Chartul. 2. Fland. fol. 98. in Cam. Comput.
Insul.P. , 1766.
Honor Normalis, Regula monastica. Charta Loth. et Ludov. regum pro fundat. S. Maglor. ex Chartul.
ejusd. monast. ch. 1 : Volumus... ut idem locus semper abbatem habeat ex propria congregatione, qui ipsam casam Dei et monachos ibidem degentes cum normali Honore custodiendo tractet.
P. , 1766.
Honor Vexilli, Jus vassallos suos in prælium sub vexillo suo conducendi, quod ad Milites
banneretos pertinebat. Charta ann. 1407. ex Cod. reg. 8387. 4. fol. 36. r° :
Nos Philipa uxor dudum et nuper relicta nobilis viri, dum vixit, domini Mathæi de Gornay, qui statu baronis et Honore vexilli, dum in humanis agebat, præditus existebat, etc.Vide Bannereti.
P. , 1766.
Honores Facere, Phrasis Gallica, Faire les honneurs d'une ville, Munera, honoris causa,
offerre, aliquem honorifice habere. Comput. ann. 1399. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem.
pag. 150. col. 1 : Item dictæ communitates se congregaverunt in dicta domo communi, et domini consules faciendo Honores villæ, dederunt dictis communitatibus unum vas vino plenum, etc.Hinc Honneur nostri etiam dixerunt convivium, quo aliquis honoris testificatione excipiebatur. Lit. remiss. ann. 1363. in Reg. 95. Chartoph. reg. ch. 124 :
Lesquels burrent tous ensamble... en la maison de un ami,... lequel les receust et festia bien honorablement :... liquiex le landemain pour le remunerer et guerredonner de la courtoisie, qu'il leur avoit faite, il donnerent un disner... Lors commença ledit Perrin à dire que de l'Honneur ou du disner dessusdit il ne paieroit aucune chose.