« Hospes » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 236b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HOSPES
HOSPES. Burgundi, pervasis Galliarum finibus, cum veteribus incolis, quos Romanos
vocabant, agros, terras ac prædia, et mancipia ita partiti sunt, ut Burgundis duæ terrarum
partes, mancipiorum tertia, reliquæ cederent Romanis, quos ex eo Hospites
appellabant, quod ab iis Burgundi, atque adeo Barbari, veluti advenæ hospitio excepti, et
in rerum possessionis partem adsciti, rebus iisdem Hospitalitatis jure gaudere ac
frui dicerentur. Id colligere est ex Legibus Burgundionum, ac potissimum tit. 54. § 1 :
Licet eodem tempore, quo populus noster mancipiorum tertiam, et duas terrarum partes accepit, ejusmodi a nobis fuerit emissa præceptio, ut quicumque agrum cum mancipiis, seu parentum nostrorum, sive largitione nostra perceperat, nec mancipiorum tertiam, nec duas terrarum partes ex eo loco, in quo ei hospitalitas fuerat delegata, requireret, etc.Et tit. seq. § 1. :
Quotiens de agrorum finibus, qui hospitalitatis jure a barbaris possidenter, inter duos Romanos fuerit mota contentio, etc.Et § 2 :
Quod si enim Romanus, hoc est, Hospes ipsius, etc.Adde tit. 84. § 2. 3. Videntur tamen uterque, Romanus scilicet et Burgundio, suo quilibet respectu, Hospites appellari in tit. 13. Vide Savin. Histor. Jur. Roman. med. temp. tom. 1. § 88. et 118. Ostellain Poetis nostratibus pro advena, externus. MS. :
Inde, ut opinor,Se tant avient qe un peu li pleise,Les Ostellains en auront eise.
Hospites dici cœpere apud nos villarum, seu pagorum incolæ, quos alii
Mansionarios vocant, qui scilicet domos incolunt sub censu annuo, qui
Hostisia nuncupatur, eoque nomine reseandisiam, hoc est, residentiam
debent, et stagium, unde et Stagiarii vocantur ; Hostes, in
Consuetudine Silvanectensi art. 112. 120.
Oste couquans et levans dessous un Seigneur, apud Bellomanerium cap. 62.
Manans ou Tenans, Sujets, Hostes et Cottiers, in Summa Rurali Butilerii, et in Consuetud. Insulensi tit. 1. art. 23. Cambriers, in Charta Radulfii Comit. ann. 1322 :
Que tous les Cambriers qui couchent et levent en leur feu, peschent en la mer, etc.Annales Francor. Bertiniani, et Chronicon de Norman. gest. ann. 869 :
De unoquoque manso ingenuili exiguntur 6. denarii, et de servili 3. et de accolis unus, et de 2. Hospitibus unus, etc.Ordericus Vitalis lib. 3. pag. 496 :
Dominatum omnium Hospitum, qui Parnis degebant, ita Monachis concessit, ut si eisdem forisfacerent, non eos per domos eorum, sed per alium fiscum castigarent.Ejusmodi hospitum non semel præterea meminit, pag. 465. 576. 587. 605. etc. Codex MS. Irminonis Abb. S. Germani fol. 107 :
De Hospitibus qui sunt in Bovaisvilla Ermengarius... tenet hospicium, habet de terra arabili bun. iii. solvit pullos iii.Charta Stephani Tornac. Episc. ann. 1193. apud Miræum tom. 2. Diplom. Belgic. pag. 1336 :
Quatuor etiam domus lapideæ ante B. M. ecclesiam constructæ cum Hospitibus et appendiciis ad ipsas pertinentibus.Charta ann. 1273. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 27 :
Habebunt etiam dicti Canonici in Hospitibus dictæ terræ... justitiam, etc.Hospites dominici, in veteri Charta in Tabulario S. Mauri :
Hospes noster cubans et levans esse voluit. M.Pastorale Eccl. Paris. lib. 7. Ch. 30. ann. 1202 :
Et istius terræ nihil dare poterit ipse vel ejus hæredes ad Hospites faciendos, nisi per consensum Capituli.Alia Theobaldi Comitis Trecensis ann. 1200. ibid. Ch. 31 :
Ita tamen, quod de nemoribus illis nihil amplius poterunt extirpare, nec villam illic construere, nec Hospites ponere.Vide Hemeræum in Augusta Viromand. pag. 120. 172. 179. in Regesto ejusdem pag. 33. 35. 36. 52. etc. Guerard. in Prolegom. Chartul. S. Petri Carnot. § 27. 28. 29. eundem in Glossar. Irminon. et Lappenberg. Histor. Anglic. tom. 2. pag. 20.
◊ Differebant porro a servis, seu ascriptitiis et glebæ
adscriptis, colonisque accensentur, in Charta Ludovici VII. ann. 1179. in Tabular. Monast.
S. Genovefæ :
Notum sit, etc. quia cum in præsentia nostra Stephanus Abbas S. Genovefæ et Canonici ejusdem Ecclesiæ assererent homines de Rodoniaco servos esse Ecclesiæ suæ, homines id penitus negaverunt, et sese tantum Hospites Ecclesiæ et colonos esse confessi sunt, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Longe potiora
fuisse illorum privilegia colligere est ex Charta ann. 1165. Non secus enim ac Milites
inferioris gradus in exercitum pergere minime tenebantur, nisi prius per nuntium domini
sui capitalis moniti fuissent ac requisiti. Charta Philippi Alsatii Flandriæ Comitis ann.
1165. apud Miræum tom. 1. Diplom. Belgic. pag. 705 : Hospites vero Ecclesiæ Hostibus Comitis in omni lege et consuetudine ita pares esse dixerunt, ut nec in exercitum vadant, nisi per Abbatis nuntium moniti, quando Comitis Hospites per nuntium ejus moniti iverunt.Sua habuere tribunalia propria et distincta, in quibus eorum causæ definitivo judicio agebantur. Hospites quos Canonicales S. Donatiani Brugensis vocant, ut observat Miræus, in civilibus judices habent Canonicos quatuor ; qui ex ordine singulis hebdomadibus feria sexta pro tribunali, chorali veste induti, sedent et causas decidunt, a quibus ad ipsum Capitulum provocatur. Unam carrucatam terræ, hoc est, tantum terræ, quantum uno aratro coli potest in anno, quatuor Hospitibus adsignat Robertus I. Bethuniæ dominus in Charta ann. circiter 1000. apud Miræum tom. 1. Diplom. Belgic. pag. 945 :
Dedit etiam carucam terræ apud Nuet ad quatuor Hospites et unam cambam.Cæterum non eamdem omnium fuisse conditionem facile crediderim.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Et quidem ex
Bellomanerio in Bellovac. cap. 32. pag. 169. intelligere promtum est quosdam Hospites
servitiis addictos fuisse, quosdam ab iis omnino liberos et immunes, si tamen jus
hostisiæ excipias. Cum enim contentio esset de hospite qui in alterius dominium
transierat, judicatum, que il li renvoyeroit couchant et levant dessous li, et que il ne le pooit receler devant qui il auroit fait son devoir de s'ostise vers son Seigneur, ou par quittance ou par vente, par don, ou par échange, mais chés vous ne peut li Sires deffendre à son Oste, puisqu'il est son Franc-Oste sans servitude. Et fut encore dist à cil jugement fere, si comme ils avoient ouy témoigner à leurs peres et à leurs tayons que cette concordance fust faite entre le Comte Raoul de Clermont et ses hommes en la Comté de Clermont, pour che que li Cucus Rucus Raoul avoit fet crier au lieu de Villeneuve en Hez, franches mazures, et à petites rentes, et les donnoient à chaux qui y vourroient habiter franchement. Unde et Hostisias francas seu liberas extitisse discimus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hospites Capitales, Iidem forte qui Manumissi capitales, quibus scilicet conditionali
libertate donatis prædia seu hospitia habitanda et excolenda committebantur, sub certa
fructuum redhibitione. Charta Roberti Archiep. Rotomag. ann. 1025. apud Marten. tom. 1.
Anecd. col. 146 : Et quatuor Capitales Hospites in Marculfi villa, etc.
P. , 1766.
◊ Houste, in Charta
Rob. de Veteriponte ann. 1330. ex Chartul. S. Joan. de Valle : Nous conoissons que touz les Houstes reséanz et demorenz en la terre S. Nicolas à Courbeville peuvent et pourront, etc. Hostager,in Charta ann. 1425. ex Tabul. Cartus. B. M. de Parco :
Les exposans, leurs fermiers, mettoiers, grangiers et autres leurs Hostagers et serviteurs, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hospites Feodi, Qui præcipuum feodi manerium habitant et excolunt. Chartularium Capituli
Ambian de Juribus Canonic. ejusdem Ecclesiæ in villa de Camons : Hospites veteris villæ totum placitum generale debent, exceptis hospitibus Majorum et Hospite Decani et Hospite Feodi, qui ab hac consuetudine liberi sunt.
P. , 1766.
Hospes Mutarius, Habitator alicujus loci, qui vectigalia publica exigit. Correct. stat. Cadubr.
cap. 98 : Mandamus quod omnes mutarii Hospites et quæcumque aliæ personæ cujuscumque conditionis, teneantur et debeant acceptare et recipere sequestra omnia, quæ in manibus eorum præsentata ac facta fuerint, sine aliquo præmio vel solutione. Et si aliquis mutarius Hospes, aut quæcumque alia persona, recipere et acceptare nolluerit vel recusaverit dicta sequestra, et renuerit obedire mandatis domini vicarii, condemnetur in libris quinque Pap.Vide Mutarius.
Hospites Oblatiarii, Qui se ultro Ecclesiis addicebant ac offerebant. Chronicon Mauriniacense lib. 1 :
Hospites Oblatiarios pæne octoginta ibi congregavit.Vide Oblati Monasteriorum.
P. , 1766.
Hospes Plenarius, Qui cunctis servitutibus, quæ Hospitis conditioni adaddictæ sunt, obnoxius
est. Charta ann. 29. Henr. I. reg. Franc. ex Tabul. S. Petri Carnot. : Donando concedo in Loconisvilla septem quidem Hospites plenarios, cum quadam parte bosci, qui Johanniachus dicitur. Duos Hospites non plenarios,in Ch. Ludov. Crassi ann. 1117. ex eod. Tabul.
Hospitamentum, Hospitium in quo Hospes, seu Mansionarius habitat. Tabularium S.
Vincentii de Nemore ann. 1164 :
Hospites Canonicorum cum eorum Hospitamentis ab omni Majoratus consuetudine et oppressione liberat.Charta ann. 1300 :
Cum dicti Religiosi acquisierint in villa ... quoddam Hospitamentum in propria censiva ipsorum pertinens proprie ad ipsos Religiosos, etc.
Hospicietus, seu Hospitiatus, Ipsa hospitum conditio, quæ cum colonatu
jungitur in Charta Ludovici Regis Fr. ann. 1179. in Tabul. S. Genovefæ Paris. :
Ut quia homines Hospicietum et colonatum Ecclesiæ cognoscebant, etc.
Hospitare, Hospites in villa collocare, statuere. Tabular. Vindocinense Ch. 508 :
Dedit Radulfus uxorque sua totam terram, quam habebat ad villam Leurei tam in bosco quam in plano, tali convenientia ut Monachi eandem terram Hospitari facerent, et de hisdem hospitibus sex proprios haberent, de cæteris vero medietatem, et Radulfus aliam.Charta Roberti Reg. Franc. ann. 1016. apud D. Brussel de Usu feud. tom. 2. pag, 788 :
Si nox eum occupaverit, hospitium in Abbatia et servitium sibi demandat ab hominibus villæ a se Hospitatæ ministrari.Charta ann. 1247. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 388 :
Volo etiam et concedo, quod ipsi habeant et recipiant de hominibus meis ad terram suam Hospitandam.Charta an. circiter 1252. apud Madox Formul. Anglic. pag. 195 :
Nullatenus poterimus nec debemus prædictum Galfridum nec hæredes suos, nec eorum assignatos, de prædicta terra, domibus cum pertinentiis, dehospitari, causa me vel hæredes meos, vel aliquem alium hominem vel fœminam ibidem Hospitandi.
Hospitare, Hospitium, seu ædem ædificare. Leges Burgor. Scoticor. cap. 29 :
Quicumque factus fuerit novus burgensis de terra vasta, et nullam terram habuerit hospitatam, potest habere respectuationem in primo anno, et post primum annum Hospitabitur, ædificabit terram suam.Charta Ludovici VII. Regis Franc. ann. 1160. e Chartulario Monast. Montis Martyr. :
Hominibus qui in nemore quod Tolfolium dicitur Hospitari volunt, arpentum terræ ... tali ratione ad eos Hospitandos concedimus ... ut neque herbannum, neque talliatam, etc.Charta Ricardi Abb. S. Audoeni e Tabul. B. M. de Bono nuntio Rotomag. :
Concedimus ... prædictam terram .... quietam ab omnibus consuetudinibus et ad Hospitandam eam de lapide et ligno per decem solidos de censu reddendos ad festum S. Remigii.Chartularium Gemmet. tom. 1. pag. 327 :
Accipient ligna et nemora ad calefaciendum et ad Hospitandum.
Exhospitare et Rehospitare Villas, apud Sugerium de Administr. sua cap. 15 :
Villas omnino Exhospitatas Rehospitari fecimus.
Hospitatus, Hostagia, Hostigia, Hostisia, etc. unum idemque
sonant, scilicet servitutes mansioni addictas, quæ ab Hospite ratione domicilii sui
quotannis domino præstantur. Hospitatus et Colonatus, in Charta anno 1179.
ex Tabulario S. Genovefæ Paris. Polypt. Irminon. Br. 12. sect. 51 :
Ut nullam omnino aliam consuetudinem in prædicta villa habeat, neque receptum, neque Hospitatum, neque tapsationem, neque rogationem, etc.Ubi idem forte quod gistum. Vide Hospitagium 1. et Hospitaticum. Hostisia, Hostagia, in aliis ; Hostises, in Consuetud. Blesensi art. 40. et Carnot. art. 12. ubi restituenda vox Ostise, pro Estrize. Regestum censuum Carnoti :
Chascune Hostise de icelle Merie doit une geline et un feneur, selonc que les censives desierrent. Et se ainsinc estoit que les estagiers lassassent les Hostises dechair, pour ce ne demourroit pas que le past n'en fust rendu et poié pour reson de la reseandise.Charta Raimundi Comitis Burgundiæ apud Perardum pag. 198 :
Et perdonavi... manentibus arbergarias, corvatas, expeditiones, Ostisias, justitias, etc.
◊ Sed hæ appellationes ipsis domiciliis Hostisiæ obnoxiis
postmodum attributæ. Charta Odonis Episc. Paris. ann. 1199. ex Tabulario Episcopatus
Parisiensis Bibl. Puteanæ fol. 50 :
Terram nostram de Marna, in qua nemus olim fuisse dinoscitur, ad Hostisias dedimus et ad censum : tali modo, quod quælibet Hostisia habebit 8. arpennos terræ cultibiles et unum arpennum ad herbagium faciendum.Ubi herbagium idem valet ac herbergium, domicilium. Consuetudines Apamienses ann. 1212. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 835 :
Licitum erit omnibus hominibus qui possunt talliari, transire a dominio unius ad dominium alterius ; ita tamen quod illi qui dicuntur liberi cum omnibus nobilibus suis poterunt transire ... relicta hæreditate et Hostisia priori Domino suo.Charta ann. 1262. ex Tabul. Calensi :
Item tres Hostisias super tribus masuris in eadem villa sitis .... quæ quidem tres Hostisiæ honeratæ erant ipsi armigero.Adde Hist. Paris. tom. 1. pag. 14. et Meldens. tom. 2. pag. 152. Charta ann. 1259. in Tabulario Ecclesiæ Meldensis fol. 64 :
Vineæ ... circiter duo arpenta contigua hostisiæ dicti Ynardi.In M. Pastorali Paris. lib. 2. Ch. 62 :
Domus seu Hostisia.Tabular. S. Mauri ann. 1245 :
Octo solidi annui census in duabus Hostisiis ad Corbolium.Alia Charta ann. 1266 :
Pro qualibet domo, masura, seu Hostisia.Alia apud Hemeræum pag. 55 :
In domibus, Hostigiis et districtu.Tabular. Capituli Ambian. Ch. 272 :
Hostisiam cum ejusdem Hostisiæ pertinentiis, quam Ingerrannus filius Lauretæ tenere dicebatur.Chartularium Prioris Doncheriaci :
En la ville de Donchery sitent plusieurs maisons et Hostises. Hostiez,in Edicto Johannis Reg. Franc. ann. 1355. tom. 3. Ordinat. pag. 25. Hostagia apud eumdem Hemeræum pag. 195. Adde Doubletum pag. 900. Hist. Monmorenc. pag. 90. Hist. Eccl. S. Aniani Aurelian. in Probat. pag. 111. et Pontanum ad art. 40. Consuetudinis Blesensis, qui vim et originem vocis Ostize non percepit, etc. Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hostisiare, Hostisias ædificare, construere. Tabularium Calense pag. 154 : Nos eisdem concessimus quod cum prædictis hostisiis quas tunc habebant in dicta villa de Villaribus possent in eadem villa quinque arpenta terræ Hostisiare et dare ad annuum censum.
Hospitalitium, Idem quod Hostisia, domus. Tabularium Ecclesiæ Carnotensis Ch. 72 :
Hospites omnes Canonicorum erunt soluti et quieti, quorum unusquisque tertiam partem agripenni terræ ad Hospitalitium suum habebit. In hospitibus et in Hospitalitiis eorum, sicut dictum est, nihil habebo, etc.Tabul. Gemmetic. :
Ea vero pars territorii de Beu quæ est supra dictam viam a parte castelli propria cadet Comiti, exceptis ecclesiis et Hospitalitio, Monachis ibi manentibus ex nostro arbitrio, etc.
Hospites, Obsides, Hostes, nostris, quod apud eos, ad quos in obsides mittebantur,
hospitarentur, ac diverterent, in Epist. 16. Codicis Carolini. Annal. S. Amandi et Laubac. ad ann.
776 :
Subjugati Saxones, dederuntque Hospites.Inde Hospitatus pro Hostagium in Chesnii Fragm. Annal. Laurish. ap. Pertz. Scriptor. tom. 1. pag. 33 :
Et filio Aregiso inde in Ospitatum recepit,ubi codex Laureshamensis et adduxit secum obsidem filium Aragis. Vide Hostaticus in Hostagium 3.
Hospites, Pauperes. Riculfus Suessionensis Episcopus in Constit. ann. 889. cap. 11. de
partitione facultatum Ecclesiæ :
Ex quibus una est, si voluerit, Episcopi ; alia ad luminaria et sarta tecta, id est, restaurationem Ecclesiæ ; tertia Presbytero et suis ; quarta Hospitibus deputata.Ubi Concilia habent pauperibus. Vide Concilium Triburiense ann. 895. can. 13. Namnetense can. 10. etc. Idem Riculfus cap. 12 :
Hospites, secundum quod possibile est, excipere, et illis juxta vires, ea quibus indigent, hilariter administrare studete.
Hospes Generalis, Magnus Metator hospitiorum, qui vulgo Mareschal des logis. Statutum
Henrici V. Regis Angliæ tempore guerræ, apud Nicolaum Uptonum lib. 4. de Militari
officio :
Item quod nullus seipsum hospitare præsumat,... sed volumus, ut quantum ad hospitia pertinet, omnes indifferenter nostro Hospiti Generali obediant sicut nobis, seu pœna, etc.Vide Hospitator 1.