« »
 
[]« 2 oblati » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 011a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OBLATI2
2. OBLATI Monasteriorum,
qui se ac sua, vel majorem partem bonorum suorum sine fraude ac dolo Monasteriis ipsis sponte ac libere obtulerunt
, ut est in Epistola Bonifacii VIII. ann. 1296. apud Waddingum. Concilium Lateranense IV. can. 57 :
Hoc autem de illis confratribus intelligimus, qui vel adhuc manentes in sæculo, eorum Ordini sunt Oblati, mutato habitu sæculari : vel cui inter vivos sua bona dederunt, retento sibi, quamdiu in sæculo vixerint, usufructu.
Atque hi quidem iidem sunt qui Donati, sic nuncupati, quod se totos, et bona [] sua Monasteriis donarent, ac offerrent. Rollandinus in Summa Notariæ cap. 7. rub. 3 :
Quando personæ laicæ conversantur alicui Ecclesiæ, offerunt se simul et sua.
Ubi Petrus de Boateriis ait discrimen esse inter Professionem et Offersionem ; Professionem quippe esse abnegationem propriæ voluntatis vitam activam abnegantis, et contemplativam eligentis : Offersionem vero esse personæ, rei, vel rerum alicui domino vel loco religioso factam oblationem. Atque ita Professionem intelligit propriam esse Monachorum, cum Oblati ex ipsa oblatione admissa, nulla prævia probatione facta, tantummodo obedientiæ professione, in Oblatorum et Donatorum ordinem reciperentur.
Quidam tamen Monasteriis, cum bonis suis universis vel eorum parte aliqua ita se offerebant, ut monachicam vitam amplecterentur, et ad professionem admitterentur, reveraque essent Monachi : cujus quidem oblationis ea est formula apud eumdem Rollandinum :
Obtulit personam suam Deo et D. Antonio clausis manibus se intra manus venerabilis Patris D. Abbatis recipientis vice et nomine ipsius Ecclesiæ ; et pro se et suis successoribus dans et ponens. nec non et promittens et profitens stabilitatem, conversionem et obedientiam debitam secundum regulam Ordinis, etc.
Ejusmodi Oblatos spectat Charta Roncelini Vicecomitis Massiliensis ex Tabulario S. Victoris Massiliensis fol. 179. qui tanquam dominus Gardanæ confirmat donationem,
quam fecit Guillelmus de Gardana, filius Raimundi de Laurias, qui abrenuntians seipsum, cum universis rebus suis in fratrem et filium prædicto Monasterio tradidit, et hominem vice Dei super caput suum posuit, obedientiæ se subjiciens, et regulari disciplinæ collum statim penitus submittens
. Ita in Chronico Casin. lib. 1. cap. 49 :
Hermefrid civis Esculanus, vir dives, subdiaconus, seipsum obtulit per capillos capitis sui Præposito Walmelfrid, cum omni omnino substantia sua quam in illis partibus possidebat.
Infra :
Walamir item alius ejusdem civitatis oriundus seipsum Deo in hoc Monasterio offerens, obtulit in Ecclesia S. Benedicti curtem unam magnam, etc.
Charta Ludovici Imp. in Chronico Farfensi pag. 662 :
Codimundus et Sinualdus de Furcone, qui se in eisdem cœnobiis ad serviendum Deo devoventes ibidem condonaverunt.
Ex voce vero condonaverunt, percipitur qui fuerint Condonati in Charta Gaufredi Comitis Andegavensis in Hist. Monast. S. Nicolai Andeg. pag. 10 :
Perdonavi quoque vinagium omnium vinearum suarum, quandiu ipsi, vel Condonati eorum ipsas coluerint.
Iidem enim sunt qui Donati, ut et in Concilio apud Campinacum ann. 1238. cap. 26 :
Ut Abbates ter in anno publice injungant Monachis suis sub pœna excommunicationis a se proprium abdicere, et in manu sua resignare compellant, et etiam Condonatos, etc.
In Synodo Bajocensi ann. 1300. can. 52 :
Statuitur ut Condonati cujuslibet domus religiosæ aliquod signum in eminenti loco portent ad arbitrium Episcopi, et religioni congruentia indumenta.
Polyptychus Floriacensis :
Hisemburgis Britonisa gratanter se condonavit S. Petro antequam acciperet maritum, ut in posterum cum filiis et filiabus sub servitutis jugo teneretur.
Qui porro hic Condonati, aliis Donati nude dicuntur. Charta ann. 1231. in Regesto Comitatus Tolosæ Cameræ Comput. Paris. fol. 24 :
Item petebat omnes[] justitias Monachorum et Clericorum, et Donatorum suorum, et specialiter familiæ suæ, videlicet Donatorum illorum qui in templo S. Theodardi donant se et sua eidem Monasterio, et promittunt obedientiam Abbati et successoribus suis, et victum percipiunt a dicta Ecclesia.
Infra :
Quod Abbas haberet eorum justitiam Monachorum, clericorum, et specialis familiæ, et Donatorum suorum, videlicet illorum Donatorum qui sunt recepti, ut supra dictum est, et non possunt facere testamentum sine assensu Abbatis.
Concilium Biterrense ann. 1233. cap. 23 :
In nulla Ecclesia laici recipiantur in Donatos ad præbendam panis et vini, de quorum turpi conversatione scandalum generetur.
Descripsit Jacobus Petitus post Pœnitentiale Theodori pag. 500. sacramentum quod Monasteriis præstabant ejusmodi Condonati, seu Donati. Vide Institutiones Capituli gener. Cisterciens. Distinct. 9. cap. 11. Barralem in Hist. Lerinensi part. 2. pag. 156. Gariellum in Episc. Magalon. pag. 391. et Browerum lib. 9. Annal. Trevirens. Mentio est præterea in Capitulis ad Legem Salicam tit. 3. § 9. et in lib. 1. Capitul. Caroli M. cap. 120. 114.
Liberorum hominum qui ad servitium Dei se tradunt, non tam causa devotionis, quam exercitus seu aliarum functionum vitandarum causa
.
Interdum ea conditione sese monasteriis offerebant, ut in ordinem Monachorum admitterentur, si luberet, ac interim Donatorum et Oblatorum vice haberentur. Sed id spectabat potissimum viros nobiles, quod præ cæteris docet sequens Charta ex Tabulariis Regiis Provinciæ descripta :
Notum sit omnibus præs. et fut. quod an. Dom. incarnat. 1209. mense Decembr. ego Willelmus D. G. Comes Forcalcar. filius quondam Geraldi Amici, divino inspiratus amore, bono animo, et spontanea voluntate, dono animam meam et corpus meum Domino Deo et Beatissimæ Mariæ, et domui Militiæ templi, in hunc modum, quod si ad religionem venire voluero, ad religionem Templi veniam, et non ad aliam ; solummodo ut veniam juste et libere, et absque omni impedimento. Si vero in sæculo me vitam finire contigerit, in cimiterio domus Templi sepeliar. Promitto equidem dare prædictæ domui Templi et fratribus ad obitum meum, amore Dei, et remedio animæ meæ, et parentum meorum, et cunctarum fidelium defunctorum, equum meum, et duas alias equitaturas, et omnia arma mea completa, lignea et ferrea, quæ uni Militi sunt necessaria, et 100. marcas argenti. Præterea dum in sæculo vixero, singulis annis ad festum Nativitatis Domini præfatæ domui Templi et Fratribus 100. sol. Guill. pro recognitione hujus donationis dare promitto, et universa bona dictæ domus Templi, ubicumque sint, bona fide, juste tamen et rationabiliter protegere et salvare. Hanc quippe donationem feci in posse Fratris P. de Monteacuto Magistri, et Fratris Will. Catelli Præceptoris Provinciæ, et quamplurium aliorum Fratrum. Et nos Frater P. de Monteacuto Magister, cum consilio et voluntate Fratris W. Catelli, et aliorum Fratrum, recipimus vos supradictum Dom. W. Forqualquerii Comitem in Donatum, et confratrem nostræ Domus, et in universis beneficiis, quæ in Domo Templi fiunt, vel fient usque ad finem, citra mare, vel ultra, bonam vobis concedimus portionem. Hujus donationis nostræ testes sunt de fratribus Templi Fr. W. Catelli Præceptor Provinciæ, et Fr. Bermundus Præceptor Rue, Fr. Rev. Chasoardi [] Præceptor de Barles, Frat. Jordanus de Mison Præceptor Embredunensis, Fr. G. de Turre Præceptor Domus Limasiæ. De secularib. vero Dn. Comitissa mater prædicti Comitis, Geraldus Amici frater ejus, R. de Medullione, Ricanus de Insula, Riambaldus de Dalfino, Bertrandus de Villamuro, Guibertus de Relano, P. Garsannus, P. Ferols, Guill. de Bedoino, Guido Roya, Raymundus Suavis scriptor fratris G. Catelli scripsit.
Charta alia ex Tabular. S. Maxentii Pictavensis :
In nomine Domini, ego Gauterius Præsbyter filius Ademari de Garda dedi animam meam et corpus meum Domno Goffredo Abbati sedenti in Capitulo cum Monachis suis die quodam Dominico Adventus Domini in societatem et beneficium totius Monasterii, et quando voluero Monachus esse, cum rebus quas habuero, accipiant me, sive sanum, sive infirmum. Dedi eis unam borderiam de terra, et unum quarterium de prato pro beneficio et salute animarum parentum meorum in eleemosynam, sine ulla requisitione progeniei meæ. Ipsi autem me et fratrem meum Lucium de hoc beneficio cum Regula revestierunt nos, et osculati sunt. Et ibidem convenimus donum hoc a dominis nostris carnalibus servaturos. Hoc donum fecimus cum isto pergameno super altare, videntibus testibus istis subscriptis, etc. Facta est autem hæc Chartula an. ab Incarn. D. 1110. regnante Ludov. Rege et Guill. Comite in Aquitania, Petro quoque Episc. Pictavensi.
Tabularium S. Dionysii de Capella diœcesis Bituricensis, Charta 112 :
Ego Amblardus filius Bernardi Grossinelli video quod in periculo mundano positus sim, nolo degenerare, volens sequi vestigia parentum meorum, trado me Deo et S. Dionysio et Monachis Capellæ in manu Radulphi Prioris avunculi mei, tali tamen conditione, ut sim particeps de beneficiis et orationibus Ecclesiæ. Si autem Monachus esse voluero, honorifice me recipiant, et ubicumque me mori contigerit, diligentissime ut fratrem Ecclesiæ procurabunt. Hoc factum est in Capitulo S. Dionysii Capellæ coram. Monachis ac famulis ejusdem Ecclesiæ.
Et Charta 173 :
Deo et B. Dionysio et loco Capellæ sese dedit et sua : hoc etiam addito, quod si aliquando sibi placeret strictioris vitæ semitas ingredi, Monachus ibi fieret, alterius Ecclesiæ sibi denegata licentia.
Ch. 173 :
Dedit namque supradictus Petrus corpus suum, omnesque res suas : unde Radulf. Prior et cæteri Monachi concesserunt ei beneficia ejusdem loci, videlicet necessariam escam, et orationum participationem.
Vide L. Acherium ad Guibert. pag. 635.
Oblatorum autem et Donatorum ea erat conditio, ut ex familia Monachorum censerentur, Abbati obedientiam profiterentur, et victum et vestitum ab iis consequerentur. De obedientia est Charta ex Tabul. Grassensis Monasterii descripta ab Acherio ad Guibertum :
Seipsos et omnia bona sua generaliter dant,..... et incontinenti promittunt obedientiam eidem domino Abbati nomine dicti Monasterii, junctis manibus : et ibidem Abbas recipit dictos Blacacium et Jordanam junctis manibus in fratres et participes et Donatos dicti Monasterii, etc.
De victu vero et vestitu exstat Charta in Tabulario Casauriensi, quam hic damus :
In Dei nomine, ab Incarnat. Domini Jesu Christi an. 1159. Ind. 11. die 21. mens. Novembr. Ego Petrus filius quondam Walteri civitatis Sulmonæ, bona et expontanea mea voluntate obtuli me et omnes res meas mobiles et immobiles in [] Monasterio S. Trinitatis.... Cui etiam et tibi domino Leonati venerabili Abbati ac cunctis successoribus tuis in perpetuum dono, offero, et concedo unum casarinum meum infra ipsam civitatem Sulmonæ, etc. Ita tamen ut donec moriar, victum et vestimentum ab eodem vestro Monasterio ad sufficientiam habeam : quod hujusmodi omnibus absolute feci, et testes mihi esse rogavi subscriptos homines, etc.
Tabularium Vindocinense Charta 446 :
Odo de Sarveriis qui fuit bergerius, sibi et illis dedit omnia quæ ad præsens habebat, vel semper habiturus vel jure possessurus loco S. Trinitatis universis rebus quas possidebat, videlicet in ovibus et nummis, ac annona, per talem convenientiam ut ipse Odo reciperet solummodo victum et vestitum competentem a Monacho et Hulseto quamdiu vixerit, non autem ovium gregem sicut solebat assidue sequens, sed tamen super pastores secundum visum sibi erit qualiter et quomodo grex ovium tractandus sit, semper decernens. Actum Vindocini 1081.
Charta ann. 1239. tom. 7. Spicilegii Acher. pag. 272 :
Concedentes vobis dictæ dominæ Mabiliæ Priorissæ dictæ Ecclesiæ, et per vos aliis Priorissis... liberam et plenariam potestatem recipiendi Moniales tam conversas, quam Clericas, et fratres, et Donatos, et Donatas, tam Laïcos quam Clericos qui intrare voluerint Ecclesiam supradictam, hoc adhibito moderamine, ut omnes habitantes ibidem, possint de bonis Ecclesiæ commode sustentari : ita quod omnes qui intrare voluerint, vobis obedientiam promittant, et vivere juxta regulam B. Benedicti, etc.
Pactum initum inter Abbatem S. Theodardi, et Raymundum Comitem Tolosæ ann. 1231. in Regesto Tolosano pag. 25 :
Item petebat (Abbas) omnes justitias Monachorum et Clericorum et Donatorum suorum, et specialiter familiæ suæ, videlicet Donatorum illorum qui in templo S. Theodardi donant se et sua eidem Monasterio, et promittunt obedientiam Abbati et successoribus suis, et victum percipiunt a dicta Ecclesia.
Et infra :
Item concessit dominus Comes quod Abbas haberet totam justitiam Monachorum, Clericorum, et specialis familiæ et Donatorum suorum, videlicet illorum Donatorum qui sunt recepti ut supra dictum est, et non possunt facere testamentum sine assensu Abbatis.
Statuta contra hæreticos, apud Catellum in Comitibus Tolosan. pag. 351 :
Districtius quoque mandamus quod in nulla Ecclesia Laïca recipiantur in Donatos ad præbendam panis et vini, de quorum turpi conversatione scandalum generatur.
Sed id spectabat Oblatos et Donatos, qui in ipsis Monasteriis degebant ac deserviebant : et habitum forma et colore diversum a Monachorum cæterorum veste deferebant.
Interdum Monasteriis ac Ecclesiis ita sese offerebant, donabant, ac mancipabant, ut ipsi ac eorum progenies pro servis Ecclesiæ deinceps haberentur, dimissa ingenuitate ac libertate. Exstat præclara ejusmodi oblationis Charta in Tabulario Vindocinensi hisce verbis concepta :
Cum sit omni carnali ingenuitate generosius extremum quodcumque Dei servitium, scilicet quod terrena nobilitas multos plerumque vitiorum servos facit, servitus vero Christi nobiles virtutibus reddit, nemo autem sani capitis virtutibus vitia comparaverit, claret pro certo eum esse generosiorem, qui se Dei servitio præbuerit proniorem. Quod ego Raynaldus intelligens, justumque esse vera ratione perpendens, cum me ab avis et atavis naturaliter liberum conditio [] humana protulerit, nullius necessitatis penitus occasione cogente, spontanea mea voluntate meipsum, meosque, si quos mihi dederit, successionis liberos, in servitium trado S. Trinitatis, et fratrum hujus loci, reputans me ab hac die inante, sicut unum quempiam de servis eorum, ad faciendum de me et rebus meis quidquid eis salva justitiæ lege placuerit. Et ne quis putet timoris causa, vel cupiditatis adquirendi aliquid transitorium me istud agere, sciat et credat me id primum ac potissimum pro salute animæ meæ facere ; deinde quod circa eos a puero nutritus omnia pene habeo apud eos, et per eos conquirens, justius mihi esse videtur, ut ipsi habeant quam alius quispiam. In testimonium autem hujus meæ deditionis, ut certior sit, et firmior omni tempore, cartulam istam scribi rogavi, manuque mea Crucis impressione signavi, adhibitis testibus qui me hoc facere viderunt, et audierunt, quorum ista sunt nomina, Odo Sartor, Joscelinus, Garinus, Herveus filius Alcherii, Girardus Hospitalis, Odo pater Lamberti, Hugo filius Morini, omne Capitulum. Actum Vindocini in Capitulo S. Trinitatis an. Dom. Incarn. 1079. 6. Id. Mart. Ind. 2.
Ordericus Vitalis lib. 3. pag. 498 :
Recepta sospitate, perpetualiter in servum sancto Jodoco tradidit se.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. circiter 1162. ex Lib. de Servis in Tabulario Majoris-monasterii fol. 46 :
Noveritis, si qui eritis posteri nostri, Majoris scilicet habitatores monasterii S. Martini, famulum quemdam Giraldum nomine, liberiori genere ex provincia Biturigensi, loco videlicet Cloiso, patre Geraldo, Malo-clavo cognomine, matre vero Adelende ortum, sponte pro amore Dei sancto Martino in domni abbatis Alberti præsentia se ipsum hac ratione tradidisse in servum, ut non solum ipse, verum etiam omnis ex eo nascitura progenies, cunctis diebus vitæ suæ abbati hujus loci et fratribus servili conditione famulentur. Et ut hæc ejus traditio certior et evidentior appareret, pro recognitione servi quatuor denarios super caput proprium ponens, Deo sanctoque Martino se taliter sub his testibus obtulit, etc.
Hujus autem Oblationis is erat ritus, ut in servitutis ultro susceptæ signum quatuor denarii offerrentur. Tabular. Vindocinense Ch. 114 :
Voluntarie sese tradidit Martinus quidam juvenis perenni servitio dum advixerit, Monasterio Vindocinensi S. Trinitatis : cui conventioni coram fratribus in Capitulo factæ, præsentes interfuerunt qui subscripti sunt testes, sub quorum præsentia Martinus idem superposuit altari hanc chartam, oblatis in testimonio quatuor denariis, quod est servilis conditionis.
Idem Tabularium Charta 111 :
Tradiderunt ergo se Domno Abbati Oderico juxta consuetudinem servorum coram suprascriptis testibus in Capitulo. Postea vero firmata testibus ista traditionis suæ Charta, traditis quoque seipsis altari, manu propria præsentem chartam superposuerunt altari. Nomina testium, etc.
In eodem Tabulario f. 196. Goffridus de Pruliaco Comes Vindocinensis, cum ob quasdam Ecclesiæ S. Trinitatis Vindocinensis bonorum invasiones fuisset sacris interdictus, deinde anathemate solutus,
nudis pedibus cum quibusdam suis qui cum eo Capitulum violenter intraverant, prostravit se ante altare dominicum et Dn. Abbatis pedibus ; ibique promisit, coram Deo et Sanctis ejus quod nunquam deinceps personæ D. Abbatis vel cujuslibet Monachi sui damnum aliquod qualibet occasione [] quæreret, et quidquid in rebus Monasterii prius reclamaverat, seposita omni controversia quietum dimisit : quatuor etiam denarios super caput suum posuit, quos idem super altare cum quodam cultello misit, quatenus non solum præsentes, verum etiam homines post futuri, quod firmiter hoc actum fuerit, plenius agnoscerent.
Qua quidem quatuor denariorum oblatione, quodammodo Ecclesiæ servum sese professus est. Ejusmodi porro Oblati, servi de quatuor nummis videntur appellati. Exstat enim Charta Ranulfi Abbatis S. Mauri ex Tabulario ejusdem Ecclesiæ, in qua agitur
de quodam Coliberto S. Mauri nomine Simone Fabro, qui diu ventilatus hominem se ipsius Sancti recognoscebat, sed non sicut alii qui de quatuor nummis erant
. Et infra :
Et ille respondit se esse hominem S. Mauri, sed non sicut alii qui quatuor nummos reddebant.
Spectabant autem fortean hi quatuor nummi seu denarii censum totidem denariorum, qui quotannis pensitari solebat ab ejusmodi servis et Oblatis Ecclesiasticis, ut colligitur ex variis tabulis quæ in Hist. Guinensi habentur pag. 57. 58. 59. 681. et alia apud Joan. Robertum in Hist. S. Huberti pag. 292. quem quidem ritum nescio an spectaverit Concilium Lateranense IV. cap. 57 :
Ne si de quibuslibet ipsorum fraternitatem assumentibus fuerit intellectum, pro duobus aut tribus denariis annuatim sibi collatis dissolvatur pariter et vilescat Ecclesiastica disciplina.
Alius præterea fuit hanc Ecclesiasticam servitutem ultro subeundi ritus, collo scilicet campanæ fune innexo, de quo sunt sequentes Chartæ ex Tabulario Vindocinensi Ch. 135 :
Noverit omnis cœtus Cœnobii Vindocinensis, quod Raynaldus Monachorum famulus, cum esset vir ingenuus, recognoscens quod in eorum famulatu a puero altus et nutritus fuerat, et omnia quæ habebat, sub eorum dominio acquisiverat, obtulit Deo et S. Trinitati omnia sua, atque semetipsum ad servum : eligens magis esse servus Dei quam libertus sæculi. firmiter credens, et sciens, quod servire Deo, regnare est, summaque ingenuitas sit in qua servitus comparabatur Christi. Quod prius quam fecit in Capitulo, ac deinceps statim in Monasterio involvens juxta morem collum suum corda signi, coram testibus subscriptis, etc. Factum est hoc an. 1079. 6. Id. Mart.
Et Charta 440 :
Ego Ingelbaldus, cum quidem naturalem secundum sæculum a progenitoribus haberem libertatem, voluntate propria me in servum trado Domino Deo et loco S. Trinitatis, quod molestia corporis urgente districtus promiseram, hoc factus sospes et incolumis libenter exsolvo. Dono etiam mecum ac eidem venerabili loco universa quæ possessionis meæ vel sunt hodie, vel etiam in tota vita mea juste poterunt, quæ dare legaliter et possum et debeo. In cujus facti memoriam etiam quatuor denarios de capitagio meo, sicut mos sæcularis est talibus facere, super altare dominicum prædicti loci gratanter imponens, funem quoque signi collo meo devote circumplicans, chartulam istam scribi in testimonium postulavi, manuque mea firmavi, addita etiam insuper congerie testium juxta humanæ opinionis æstimationem idoneorum, quorum ista sunt nomina, etc. Actum Vindocini in Capitulo S. Trinitatis an. 1080. 10. Kal. Oct.
Addo quæ habet in hanc rem Cæsarius lib. 7. Miracul. cap. 39 :
In tantum illius (Deiparæ) amore succensus est, ut in quadam paupere Ecclesia [] in ejus honore dedicata, conscio Sacerdote, fune collo suo injecto, servum glebæ se illi super altare offerret, solvens singulis annis censum de capite suo, qualem servi originarii solvere consueverunt.
P. Carpentier, 1766.
Ritus ejusmodi oblatos recipiendi, interdum idem atque admittendi pueros monachos ; eorum quippe manus, sive ordini canonico, sive monachico sese offerrent, pallio altaris in volvebantur, vel ipsimet sub panno altaris mittebantur, ut in sequentibus Chartis animadvertere est. Formula, qua presbyter offert se capitulo canonicorum Arretinorum ann. 1075. apud Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. ævi col. 213 :
In nomine Domini nostri Jesu Christi. Ego Farolfus presbyter spontanea mea voluntate offero me ipsum Deo et ecclesiæ S. Donati, et Jocundo præposito atque archidiacono, secundum regulam canonicam fideliter serviturum, pallio altaris manibus involutum, cum oblationibus mearum rerum mobilium et immobilium, etc.
Charta ann. 1210. ibid. col. 596 :
Anselminus quondam Blancallonis de la Rocca Corneta dedit et obtulit et sua bona omnia... in manu domni Johannis divina gratia abbatis S. Petri Mutinæ recipienti nomine ecclesiæ S. Petri Mutinensis, ponendo investituram 50. librarum imperialium super altare. Qui Anselminus renuntiavit omni proprio, et promisit ipsi domno abbati continentiam et veram obedientiam. Et ipse domnus abbas recepit eum in fratrem et conversum, mittendo ipsum sub panno altaris, et osculando eum ipsum, et ejus fratres tanquam conversum.
Qui porro hic Conversus, idem qui alibi Oblatus vel Donatus nuncupatur.
P. Carpentier, 1766.
Illud præterea erat servitutis ultro susceptæ signum, ut vinculum cervici imponerent. Acta Tull. episc. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1017 :
Adducitur (Drogo miles) vectus subsidio servulorum, ingressusque templum venerabile, imposito cervici vinculo, Sancto se ex libero in servum dedicat, et votum censuale die certo devovet.
Vide Mabill. Diplom. pag. 632.
Ita etiam quandoque Ecclesiis et Monasteriis sese offerebant et donabant sub annuo censu, ut libertatem et ingenuitatem non dimitterent, sed eam disertis et expressis verbis retinerent. Charta Aleidis Ducissæ Burgundiæ ann. 1212. in Hist. Reomaensi pag. 247 :
Præterea dicti Odo, et Regina, et Adelina dederunt se prætaxatæ Ecclesiæ ut liberos in perpetuum possidendos.
Charta alia ann. 1243. in ead Hist. pag. 270 :
Dictus vero Parisetus spontaneus dedit et concessit se pro homine libero Ecclesiæ nostræ Reomaensi, et ipsæ et hæredes sui erunt homines liberi nostri Conventus pro quinque solidis Divionensibus nobis annuatim in festo S. Remigii ab eisdem persolvendis. Ita quod nos, vel successores nostri ultra quam dictos quinque solidos ab ipsis non poterimus per exactionem aliquam reclamare. Imo tenemur ipsos, tanquam liberos homines nostri Conventus adversus omnes homines pro posse nostro defendere, manutenere, et bona fide garantire.
Exstat insignis in hanc sententiam Charta alia, quam ex S. Vitonis Virdunensis Tabulario descripsimus :
Summæ nobilitatis nitet decore, qui opifici suo tota sinceritate et puritate mentis studet incessanter deservire. Qua propter notum esse volumus, Ego Dei gratia Abbas Ricardus, omnibus tam præsentibus quam futuris Ecclesiæ Dei fidelibus. quod quædam religiosæ mulieres, nobilibus et ingenuis ortæ natalibus, Dei timore et amore pariter [] compunctæ, bona scilicet cum filiabus geminis Heredesendis, et Respendis : Conrada quoque et ejus soror Ruspendis semetipsas ultro ut liberæ et nobiles S. Petro Virdunensi Cœnobii, ubi insignis requiescit corpore Vito Præsul, subdiderunt ad potestatem villæ Haslom dictæ, suæ ditioni mancipatæ : ea scilicet ratione, ut annuatim die solemnitatis S. Remigii ejusdem villæ villicis 2. den. tam ipsæ, quam universa soboles ex eis proditura persolvat, de manu mortua 12. de licentia maritalis copulæ 6. placita generalia in jamdicta villa Haslum ter in anno serviant. Quibus etiam petentibus quia non incongruum erat, hanc chartam fieri jussimus, ne forte aliquis potentum, vel infirmorum alteram quandoque legem imponere tentet. Hæc charta facta, et plurimorum hominum præsentia et testimonio roborata, ut firma in posterum maneat et inconvulsa, nostra et fratrum est manu confirmata, et Advocati Herimanni Comitis attestatione subnixa. S. Richardi Abb. etc. Dat. an. Dom. Incarn. 1025. Conradi Regis 1. indict. 8.
Ejusmodi Chartas alias proferunt Willhelm. Heda in Episc. Traject. pag. 287. 1. edit. et Miræus in Donat. Belg. lib. 1. cap. 18.
P. Carpentier, 1766.
Monialium quoque monasteriis nonnunquam vir et uxor sese offerebant, in cujus oblationis signum tonsuram semel ab abbatissa coram testibus acceptam deferebant. Locus est infra in Tonsura.
P. Carpentier, 1766.
Cum bonis itaque suis universis vel eorum parte aliqua sese monasterio offerebant Oblati, ne monachis oneri essent : unde qui propria bona non habebant, quæ monasteriis legarent, illa servitiis aut alia quavis ratione studebant compensare. Hinc est quod Arnaldus de Castellione notarius in monasterio Montisolivi receptus ann. 1355. ex Tabul. ejusd. abbat.
promittit eorum (monachorum) jura pro posse servare et illæsa custodire, inutilia evitare, dieque ac nocte in litibus et quæstionibus ejusdem monasterii ubique terrarum fideliter laborare.
Tabul. Major. monast. :
Notificamus igitur successoribus nostris, quod quidam presbiter nomine Bernardus de Valle-Guidonis volens de sæculo converti et monachus fieri, hoc nostrum Majus monasterium expetiit, et ut reciperetur obtinuit. Qui, quia multum dives non erat nec pecunias quas, ut est consuetudinis, secum afferret, habebat, cujusdam ecclesiæ haud longe a Valle-Guidonis in villa, quam antiquitus dicunt Avenarias, sitæ, donavit tertiam partem jure perpetuo possidendam.
De jure Regum nostrorum ponendi Oblatos in Monasteriis, vide Chopinum lib. 3. de Sacra Polit. tit. 2. n. 12. 13. 14. 15. tit. 5. n. 14. 15.
Oblatiarii Hospites, Iidem qui sese cum universa familia, et bonis suis Monasteriis offerebant, et mancipabant. Chron. Mauriniacense lib. 1. pag. 360 :
Hospites Oblatiarios pene octoginta ibi congregavit. Dati,
seu Donati hospites etiam dicuntur in Concilio Senonensi ann. 1269. cap. 6.
P. Carpentier, 1766.
Vide Antiq. Stamp. pag. 497. et Disquisit. Pasquer. lib. 3. cap. 40.
Offerti, Eadem notione. Chron. Farfense pag. 657 :
In alio præcepto constituit ut si Monachi, vel secundum regulam S. Benedicti Offerti S. Mariæ, quos Abbas ordinaliter providere debet, fuga lapsi, per Episcopia, et certa Monasteria, sive per diversa loca perrexerunt, ubicumque eos invenerit, tam ipse quam et missi sui præsentialiter recipiant absque alicujus [] dilatione vel contrarietate.
Charta Caroli Magni ibidem pag. 658 :
Aut homines ejusdem monasterii tam ingenuos, quam servos libellarios, aldionem et aldianas, seu Clericos, vel cartulatos, aut Offertos super terram ipsius Monasterii commanentes, distringendos, etc.
In alia Lotharii Imp. ibid. pag. 668 :
Servis, ancillis, libellariis, cartulatis, Offertis, opilionibus, etc.
Alia Caroli C. Imp. ibid. :
Offertos vero ejusdem Monasterii nolumus in seculo vagari, sed ubicumque inventi fuerint, licentiam habeat Abbas.... eos ad Monasteria reverti facere.
Alia Caroli M. in Chron. S. Vincentii de Vulturno pag. 679 :
Seu etiam excusatos, seu Offertos, qui in præfatis Monasteriis legitime jam subjecti sunt, vel qui devote offerre se cum suis rebus voluerint, juste et rationabiliter licentiam habere debeant.
Ejusmodi Offertorum occurrit alibi mentio.