2. HOSPITALE, et
Hospitalis, Hospitium, diversorium. Julius Africanus lib. 6. Hist.
Apol. :
Hæc cum dixissent Apostoli, deportati sunt ad Hospitalia
magi, etc.
Lib. 8 :
Cœperunt circumire omnium peregrinorum Hospitales,
etc.
Occurrit præterea apud Gregorium Turon. lib. 6. cap. 10. et lib. de
Miracul. cap. 53. Flodoardum lib. 4. Hist. Rem. cap. 10. etc. Est etiam
Hospitale, seu
Ospitale,
ξενόν, τὸ δῶρον τὸ
πεμπόμενον *
ξενόν, in Gloss. Gr. Lat. ubi
legendum
ξενοῖς.
Hospitalis, vel
Hospitale,
Hospitalium, Xenodochium. Gloss. Gr. Lat. :
Ξενοδοχεῖον, Hospitalium.
Epistola Alcuini :
Consideret quoque tua
diligentia in eleemosynis, ubi Xenodochia, id est, Hospitalia fieri jubeat, in quibus
sit quotidiana pauperum et peregrinorum susceptio.
Anastasius Bibl. in Leone III. pag. 141 :
Hic autem præfatus Antistes ....
Hospitalem B. Petro Apostolo ... a fundamentis noviter construens diversa illic domorum
ædificia decoravit.
Et pag. 152 :
Hospitale S. Peregrini, etc. Hospitale
pauperum,
in Regula Sanctimonialium canonice viventium cap. 38. ex Concilio
Aquisgranensi, in Concilio Tullensi ann. 859. cap. 14. in Statutis antiquis Corbeiensibus
lib. 1. cap. 4. in Vita S. Anskarii
cap. 35. etc. Capitularia Caroli Magni lib. 1. cap. 75. 70. :
Nobis
competens et venerabile videtur, ut hospites, peregrini, et pauperes susceptiones
regulares et canonicas per loca diversa habeant.
Vide Jacobum a Vitriaco lib. 3.
Hist. Occid. cap. 29. Privilegium Joannis VIII. PP. in Synodo Tricassina ann. 878. pro
Monasterio Floriacensi Epist. 13. etc. Confer Murat. Antiq. Ital. tom. 3. col. 558. D.
L. Favre, 1883–1887.
◊
Ad Pistas enumerantur bona sancti germani
Autissiodorensis (an. 864.) Mus. arch. dep. p. 20. et 21 :
Hospitale pauperum Vendonsa cum appendiciis suis ; ......
decimæ Hospitalibus divitum vel pauperum.
Hospitalia Scotorum,
Quæ sancti homines gentis illius in Gallia
construxerunt, in
Concilio Meldensi can. 40. et in Capitul. Caroli C. tit. 6. cap. 40. tit. 21. cap. 10. De
his ita Gretzerus lib. 1. Observat. ad Vitam S. Willibaldi cap. 19 :
Dubium non
est, talia xenodochia, seu diversoria, seu Hospitalia (sic enim nominantur in vetustis
monumentis) primitus ædificata fuisse, præcipue pro Hibernis, qui veteres Scoti erant,
vel potius pro omnibus, qui ex Britannicis insulis in Germaniam fidei propagandæ gratia
se contulerant. Posteris tamen temporibus soli Scoti juniores, qui veterum Scotorum, hoc
est, Hibernorum colonia sunt, et Septentrionalem Albionis (quæ nunc Anglia) partem
tenent, jus in Scotica Monasteria sibi vendicant, neque ullum, nisi fallor, Hibernum aut
Anglum suam in congregationem cooptarent.
De Scotorum in Germania Monasteriis
vide præterea Rhenanum lib. 2. Rerum German. pag. 96. Hundium in Metropoli Salisburgensi
pag. 266. Miræum in Diplomat. Belg. lib. 2. cap. 22. et Innocent. Cironum lib. 1.
Observat. Jur. Canon. cap. 13.
Hospitale, Locus, seu ædes in Monasteriis, ubi hospites et advenæ recipiebantur, quæ
Domus hospitum, apud Victorem III. PP. lib. 2. Dial. in Chronico Montis Sereni
ann. 1199. 1205. apud Hugonem de S. Victore lib. 3. de Claustro animæ, Joannem Italum in
Vita S. Odonis Abb. Cluniac. lib. 1. pag. 23. in Chartis Alemannicis Goldasti n. 57.
Domus Hospitalis, in libro Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 17. in Vita
Godefridi Comitis Campebergensis cap. 38. et apud Sugerium lib. de Administr.
sua cap. 10.
Hospitium, apud Cæsarium lib. 1. Miracul. cap. 13. et in formula
32. ex Baluzianis
Cella Hospitum, in Addit 1. Capitul. cap. 34. et in Chart. Sangall. ann. 885. apud
Neugart. in Cod. Alem. num. 558. quomodo
Cellulas Hospitales
dixit Paulinus Nolan. Epist. 10. extrema. Diploma
Caroli Calvi Imperat. pro Abbatia Marchianensi ann. 877. apud Miræum tom. 1. pag. 138 :
Insuper etiam concedimus... ad Hospitale ejusdem Cœnobii, infra ipsum
Monasterium, mansum unum, et in villa Ampleias mansos ii. atque in Rulliaco
sericos duos.
Charta fundationis S. Georgii de Lunevilla in
Lotharingia :
Hospitalem domum instituit, ut ibi supervenientes hospites certis et
incertis horis reciperentur, etc.
Tabularium Vindocinense Thuanum Ch. 19 :
Venit itaque jussu illius in Capitulum nostrum, ipso in Hospitali
remanente.
P. Carpentier, 1766.
◊ Hinc locus in Ecclesia
Carnotensi, ubi
hospitantur seu repositæ sunt plurium Martyrum reliquiæ, eodem
nomine appellatur in Codice Ms. ann. circ. 400. ejusd. eccl. :
In cryptis est
Hospitale, quod dicitur Sanctus locus fortium, eo quod pridem multitudo martyrum ibi
passa fuerit martyrium, quorum corpora in magnæ profunditatis puteum ibidem factum de
tyrannorum mandato projecta fuerint.
◊ Varia autem fuere in Ecclesiis et Monasteriis Hospitalia,
Nobilium nempe, et Peregrinorum quorumvis. Charta
Herimanni Episc. Nivern. ex Tabular. S. Cyrici n. 3 :
Hospitum denique loca non
longe a vestra civitate duo constituimus, unum ad pauperes recipiendos, alterum ad
nobiles viros undique confluentes.
Charta anno 871. pro
Monast. S. Medardi Suession. in Hist. B. Mariæ Suession. pag. 452 :
Et Hospitalis
nobilium accipiat nonam ex villis ipsius Abbatiæ secundum antiquam consuetudinem, et
habeat Cauciacum simul cum signariis de Pionne : et Hospitalis peregrinorum accipiat
decimam, et habeat Hatonis curtem, etc.
Hospitalia, Ædificiola quæ ad
curtem spectant. Testamentum Tellonis Episc. Curiensis
ann. 767. apud Mabill. tom. 2. Annal. pag. 708 :
Tabulata, torbaces, vel alia
Hospitalia, vel cellaria, et quidquid ad ipsam curtem pertinet, omnia ex integro,
etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hospitalis, Idem qui
Hospes sive
Mansionarius. Charta Roberti de Cortiniaco
ann. 1216. apud Thomasserium Consuet, Bituric. pag. 83 :
Quicumque in parrochia
Cellensi possessionem suam habuerit, nihil ex ea perdet pro quocumque forisfacto, nisi
adversus nos, vel aliquem de Hospitalibus nostris forisfecerit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hospitalerius, Eadem notione, in Charta Curiæ Arelat. ann. 1225. ex Cod. MS. D.
Brunet :
Non possunt Hospitalerii... facere devendudam in palude.
Hospitalis, Hospitalarius, diversoriarius,
ξενοδόχος,
πανδοχεύς, Gallis
Hostelier. Utitur Lucas Tudens. lib. 3. contra Vald.
cap. 14.
Hospitalis, qui
Hospitalarius, seu cui cura est hospitii Monachici, in Usibus antiquis
Cisterciensibus cap. 74. 75. 80. 87. etc. in Chronico Montis Sereni anno 1210. pag. 92.
Qui et
Hospitalarius, Græcis
ἡγουμενιάρχης : sic enim appellatur
ὁ εἰς ὑποδοχὴν τεταγμένος τῶν εἰς τὸ ἡγουμένιον ϰαταλυόντων
ξένων, in Martyrio SS.
xx. Patrum Sabaitarum num. 34. Udalricus
lib. 3. Consuet. Cluniac. cap. 22 :
Hospites, qui sunt peregrini, vel qui non pro
alia causa, quam animarum suarum adveniunt, custos
hospitii cum omni recipit benignitate : quidquid ejus opus fuerit, a
Cellerario quærit, etc.
Aimoinus de Mirac. S. Bened. cap. 3 :
Leutherius.... Monachus habitu, suscipiendorum hospitum tunc delegatus
ministerio.
Tabul. Vindocinense Thuanum Ch. 52 :
Respondit fuisse
conventionem, ut si veniret in Hospitale nostrum semel aut bis in anno, reciperemus eum
sicut Fratrem nostrum,... interrogavit eum Prior noster, si fuisset locutus cum Monacho
Hospitalario, etc. Frater Hospitalis,
in Statutis Ord. Præmonstrat. dist. 2.
cap. 15.
Custos Hospitum, apud Udalricum loco
citato, et Bernardum Mon. in Consuetud. Cluniac. cap. 9.
Vide Guerard. Proleg. Chartul. S.
Petri Carnot. pag. 65. et Glossar. med. Græcit. voce
Ξενοδόχος, col. 1014.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hospitalerius, in vet. Ceremoniali MS. B. M. Deauratæ :
Et in mandato pauperum debet
providere Hospitalerius Deauratæ de aqua calida et de aqua frigida pro
temperando.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hospitalarius Grangiæ, Frater Conversus apud Cistercienses, cui prædii, seu villæ rusticæ, sub
Magistro grangiæ, cura incumbit. Regula Conversorum Ord. Cisterc. apud Marten.
tom. 4. Anecd. col. 1650 :
Hospitalarius Grangiæ, si quis ei fratrum signum fecerit
loquendi, locum habet designatum, in quo loqui poterit. Si autem magister extra fines
grangiæ fuerit, poterit Hospitalarius per totam curiam cum omnibus loqui.
◊ De Hospitalariis Monasteriorum agit præterea B. Dorotheus
Doctr. ii. de eorum vero officio Regula S. Pachomii cap. 51. Beda in Vita S.
Cuthberti Episcopi num. 13. Udalricus loco citato, Molanus lib. 2. de Canonicis cap. 20.
Nembridius Mundelheimius Antiquit. Monast. Epist. 104. Doubletus in Histor. Sandionys.
pag. 429. Haeftenus et alii. Ostelleur nuncupatur Hospitalarius in Charta ann. 1360. ex
Chartul. 23. Corb.
Hospitarius, Eadem notione, in Chartis Alemannicis Goldasti 16. 18. 25. 26. et in libro
Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 17. ubi de ejus officio :
Hospitarius
major... in hospitali assidue commorari debet et nocte jacere, ut ea, quæ inibi
continentur, custodiat, et paratus sit omni tempore advenientes quosque, quos recepi
oportet, sicut oportet, recipiat, etc.
Bernardus Mon. in Consuet. Cluniac. MSS.
cap. 10 :
Hospitario pertitinet omnes hospites, qui equis vadunt, hospitari :
peditibus vero, qui tales non sunt, ut velint ire ad eleemosynariam, cum hospitantur
alicubi in villa, si sint 12. aut 15. scilicet ut possit eos sine magno dispendio
furnire, mittit panem, carnem, et vinum, etc.
Subhospitarius, qui
Hospitario subest, et ei est adjutor, in eodem libro Ordinis S.
Victoris Parisiens. cap. 14. 15.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hospitalaria, Xenodochium. Computus ann. 1202. apud D.
Brussel de Usu feud. tom. 2. pag.
cxciv :
Pro Hospitalaria c. s.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hospitalaria, Domus, domicilium. Epistola Conradi Regis apud Marten. tom. 2. Ampliss. Collect.
col. 1208 :
Ut civitas ipsa (Salerni)
antiqua mater et domus studii...
sic renovata quasi paranympha scientiæ et singularium Hospitalaria Facultatum docentibus
et addiscentibus se præbeat gloriosam.
Hospitalaria, Domus hospitum, in Monasteriis. Statuta Joannis Archiepiscopi Cantuar. ann.
1279 :
Religiosi autem omnes et seculares ad vestrum Monasterium accedentes, in
communi Hospitalaria comedant, vel in camera Abbatissæ, et nullatenus in
cameris infra Claustrum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hospitaria, Eadem notione. Vita S. Zitæ tom. 3. Aprilis pag. 507 :
Transferebant illud
venerandum corpus,...... nunc in claustrum, nunc in capitulum, nunc in refectorium, nunc
in Hospitariam et alia Monasterii loca.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hospitas, Eadem significatione. Institutiones Geroldi Abb. Fabariensis tom. 5. Annal. pag.
679 :
Ordinavimus etiam libere de vinea quadam commemorationem annuam fieri obitus
mei, et ut Fratribus ad plenum serviatur a Magistro Hospitatis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hospitalaria, Officium
Hospitalarii in Monasteriis. Bulla Pauli III. PP. ann. 1536. apud
Miræum tom. 2. pag. 1051 :
Nec non una eleemosynaria, una pictanciaria, una
infirmaria, una Hospitalaria, ac forsan alia officia inibi claustralia,
P. Carpentier, 1766.
◊ Bulla Joann. XXII. PP.
qua Phil. reg. Franc. concedit annalia benef. eccl. ex Reg. A. Cam. Comput. Paris. fol.
100. r° :
Declaramus, ut concessum tibi hujusmodi privilegium nullatenus extendatur
ad.... cellarias, infirmarias, Hospitalarias et administrationes alias.
Hospitalarii, Appellati Milites Ordinis S. Joannis Hierosolymitani, quod primitus Hierosolymis
in Hospitali S. Joannis Eleemonis sedes suas fixissent, peregrinorum obsequiis addicti. De
istius Ordinis origine et incrementis agunt præ cæteris Willel. Tyrius lib. 18. cap. 5. et
ex eo Jacobus de Vitriaco in Hist. Hierosol. cap. 64. compluresque exstant scripti libri.
Σπιταλιῶται dicuntur Cantacuzeno lib. 2. cap. 12. 29.
Hospitalarii Teutonici seu
sanctæ Mariæ Theutonicorum in Hierusalem : Ordo institutus sub Regula
S. Augustini, de quo pluribus agunt Chronicon Montis Sereni ann. 1190. Jacob. de Vitriaco
in Hist. Hierosol. cap. 66. Sanut. lib. 3. part. 7. cap. 3. Franciscus Mennenius,
Belloius, Fauynus, et alii, qui de Ordinibus Equestribus scripserunt. Iis alba pallia, quæ
Militum Templariorum erant, deferre vetuit Innocentius III. PP. lib. 13. Epist. 125. 126.
Hospitalariorum S.
Spiritus Ordinem in Gallia instituisse aiunt Guidonem, nescio quem
Comitem apud Montempessulanum, quem postmodum confirmavit Innocentius III. PP. de quo
plura Gariellus pag. 178. Spondanus, Sammarthani in Episcopis Magalon. n. 24.
Hospitaliarii utriusque sexus, qui in hospitalibus ægrorum ac pauperum obsequiis addicti Regulam
S. Augustini profitentur. De his Jacobus de Vitriaco in Hist. Occid. cap. 29.
Hospitalarii, Ipsi hospites, apud Thwroczium in Hist. Hungar. 2. part. cap. 3.