![[]](img/image.png)
2. HOSTELLARIA, Domus hospitum, in Monasteriis. Charta ann. 1130. apud Miræum tom. 1. Diplom.
Belgic. pag. 382 :
Per singulos annos viginti raserias frumenti reddituram..... super altare S. Salvatoris et S. Rotrudis Andernensi Ecclesiæ donavit, decem scilicet ad mensam Monachorum, quinque autem ad infirmariam, quinque vero ad Hostellariam.