« Hostilia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 244c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HOSTILIA
HOSTILIA, Domus, mansio. Charta ann. 1265. in Chartular. S. Johannis Carnot. :
Non licebit dictis Abbati et conventui in dicto clauso Hostilias facere in quibus hospites commorentur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hostilia, f. Diversorium, Gall. Hôtellerie : nisi idem sit quod supra
Hostilagium. Hist. Cortusior. lib. 7. apud Murator. tom. 12. col. 896 :
Cæterum domini prædicti de la Scala nullo unquam tempore debeant vel possint, vel alii pro ipsis aliquid accipere apud Hostiliam, nec in Pado in dicto loco, vel alibi, occasione ipsius Hostiliæ, nec aliquod impedimentum mercatoribus vel mercationibus transeuntibus, etc.
P. , 1766.
◊ Quævis officina. Charta
Theob. comit. Bles. ann. 1151. inter Probat. tom. 2. Annal. Præmonst. col. 644 :
Statuimus ut nullus domum, grangiam, penitus aliquam Hostiliam circa ecclesiam infra subnotatas metas præsumat erigere.