« Hranne » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 256a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HRANNE
HRANNE, Grex porcorum : vox ex Latina Hara, quæ idem sonat, formata : unde
etiamnum Renne, pro grege, Antuerpianis, uti habet Wendelinus : et
Rannen, gregatim procurrere. Lex Salica tit. 2. § 1 :
Si quis porcellum lactentem furaverit de Hranne prima aut mediana, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ A scopo
aberrasse Cangium nostrum, aliosque omnes qui hujus vocis etymon hactenus quæsiere scribit
Eccardus in notis ad titulum laudatum ; existimatque vir eruditus vocem esse Germanicam,
jam quidem obsoletam, olim tamen non infrequentem. Rennen autem pro coire sumitur
apud Germanos, unde porcellus de Rhanne prima aut mediana sive altera,
inquit ille, est porcellus ex primo vel secundo coitu seu fœtura scrofæ ortus. Quæ quidem
sententia eo probabilior fit, quod lex, ut ipsemet observat, neque de porcis
pinguefaciendis, neque de gregariis mentionem faciat. Interpretationem Eccardi omnino confirmat Glossa codicis
Estensis apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 286. ubi de Chranne prima dicitur, id est, de primo partu. Vide
Cranna.