« Hringus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 256b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HRINGUS
HRINGUS, Ringus : Ita olim Avares seu Hungari castra sua appellabant, quod in
circuli modum circumducta essent, a voce Saxon. hring, et Germ. Ring, circulus,
orbis, annulus : seu quod revera Hringus fuerit is circulus, quem et
Hagin vocabant, intra quem sese continebant Hungari, ut in Haga docuimus :
a qua quidem voce Germanica, deductam investiturarum formulam, Par Rhin et par
baston, censet Cujac. ad lib. 2. Feud. tit. id est, per annulum et virgam,
tametsi id jure controverti potest. Annales Francor. anno 796 :
Sed et Heiricus Dux Furjulensis missis hominibus suis cum Wonomiro Sclavo in Pannonias, HringumAnnales Eginhardi :(al. Hrigun)gentis Avarorum, longis vero temporibus quietum, civili bello fatigatis inter se Principibus, spoliavit.
Spoliata Hunorum Regia, quæ Ringus vocabatur.Et mox :
Hunis trans Tizam fluvium fugatis, eorumque Regia, quæ, ut dictum est, Ringus, a Langobardis autem campus vocatur, ex toto destructa, etc.Poeta Saxon. lib. 3. ann. 796. vers. 15 :
Mox, vers. 32 :Nam spoliata fuit Hunorum Regia, HringumQuam vocitant.
Annales alii a Lambecio editi lib. 2. Comment. de Biblioth. Cæsarea pag. 379 :... A Francis Hunorum Regia totaEst æquata solo, quam Hringum diximus ante.
Pervenit ad locum, ubi Reges Avarorum cum Principibus suis sedere consueverant, quem et in nostra lingua Hringe nominant, etc.Ubi hæc addit eruditus Editor :
Hringe sive Ring vocabulum est mere Germanicum, et significat hic locum rotundum sive orbiculatum in meditullio castrorum, vel munimenti vel consessus alicujus situm, quem honoris et securitatis causa Rex cum optimatibus suis obtinet.Eadem habet Chronicon Moissiacense ann. 796. præterquam quod pro Hringe, Kinno præfert, ubi Kinno forte est Regia, ex Saxon. Kyn et Kynne, regius. Unde fortean etiam dicta urbs Danica Ryngstadium, de qua Saxo Gram. lib. 13.
P. , 1766.
◊ Ex his manifestum est quam
ridicule Monachus Engolismensis Ringum in ejusdem nominis ducem Avarorum
transformaverit, apud Duchesn. tom. 2. pag. 78 : Henricus autem dux Furjuliensis misso in Pannoniam Wonomirro Sclavo principe suo, Ringum ducem Avarorum interficere jussit.Cons. D. Le Beuf tom. 2. Dissert. pag. 403.
◊ Ex allato porro Eginhardi loco docemur castra sua
Campum appellasse Longobardos : quod etiam apud nos obtinet. Castra enim
Camp dicimus. Acropolita cap. 85 :
Καὶ πλησιάζοντες εἰς τὴν πόλιν, ὥρμησαν εἰσελθεἶν, ἀλλὰ τὰ Ρωμαϊϰὰ στρατεύματα τοῦτο γνόντες, πῦρ ταῖς οἰϰίαις τῶν Λατίνων ἐνέϐαλον περὶ τὸν αἰγίαλον ϰειμέναις, ϰαὶ ἐνέπρησαν ταύτας, πρῶτα Βενεϰῶν, εἶτα τῶν ἄλλων γενῶν, ἃς Κάμπους ὀνόμαζον.