« »
 
[]« Hruotlonge » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 256c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HRUOTLONGE
HRUOTLONGE, Bovis pulmo, a Germ. Rint, vel Belgico Runt, Bos, et Lunge, pulmo. Eginhardus Epist. 23 :
Boves vero qui occidendi sunt, volumus ut facias ad Ludivacam venire, et ibi occidere. Unum ex his volumus ut dari facias Hruotlonge, et illa minutalia atque interranea, quæ ad nostrum opus servari non possunt, volumus ut dentur ad illam familiam quæ ibidem est.
Edit. Teulet. Ruotlouge ; nomen proprium viri aut feminæ, cujus prima pars hruot est Rumor, gloria.