« »
 
[]« Huesium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 258c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HUESIUM
HUESIUM, Hutesium, Multitudinis clamor inconditus, quo ut plurimum quempiam insectatur : ex Gallico Hus, formato ex ipso sibilo, quo quis aliquem explodit : Huer et Huée, etiamnum dicimus. Vita Ludovici Pii anno 840 :
Quibus id agentibus,... conversa facie in sinistram partem, indignando quodammodo, virtute, quanta potuit, dixit bis, Hutz, Hutz, quod significat, Foras, Foras. Unde patet, quia malignum spiritum vidit, etc.
Ita Hus de clamore militari confuso ac incondito usurpat non semel Villharduinus num. 89 :
Et li Hus ere si grans, que il sembloit, que terre et mer fundist.
N. 127 :
Li Hus de la noise fu si grans, que il sembla, que terre fondist.
Et n. 212 :
Et fu li Uz et la noise grans.
 :
Quant se furent entretenu,
Le cri leverent et le Hu.
MS. :
Lors leisserent cheval aler
Là oussies uns Hus lever,
Et une noisse, et un cris.
Huerie, eodem sensu, in Lit. remiss. ann. 1380. ex Reg. 118. Chartoph. Reg. ch. 27 :
Pour cause du fouel, Huerie et [] cornerie qu'il avoit fait, etc.
Unde Huyer, Clamores edere, in aliis Lit. ann. 1416. ex Reg. 169. ch. 256 :
Les pasteurs qui gardoient les bestes crioient moult haultement en Huyant le loup. Huier trompes,
Buccinare, in Chron. S. Dion. lib. 5. cap. 27. tom. 3. Collect. Histor. Franc. pag. 311. Monasticum Angl. tom. 2. pag. 832 :
Unde verbera, Hutesiæ clamores, querimoniæ, sanguinis effusiones emergere possent.
Fleta lib. 3. cap. 7. § 6 :
In coactionibus oportet, quod coactus statim cum evaserit, clamorem, strepitum et Hutesium faciat et levet.
Sed apud Practicos Anglicos,
Huesium, uti scribitur in Legibus Malcolmi II. Scotiæ Regis cap. 15. § 1. 2. et in Statutis Roberti I. Regis Scotiæ cap. 21. § 9. seu, ut apud alios passim,
Hutesium, sumitur pro eo multitudinis clamore incondito, quo latronem, aut capitalis criminis reum, seu in ipso crimine deprehensum, seu fugientem ac latitantem, pagani omnes tenentur insectari ac prosequi, donec comprehendatur, et in judicis manus tradatur : ita ut ex iis si quispiam defecerit, id est, reum clamore insectatus non fuerit, mulctis subjaceat, ut est in Legibus Canuti Regis Saxonicis § 26.
P. Carpentier, 1766.
Nostris, Hu, Huirie, et Hurie. Lit. remiss. ann. 1364. in Reg. 140. Chartoph. reg. ch. 252 :
Pour ce il eust fait cry ou Hu.
Aliæ ann. 1432. in Reg. 174. ch. 233 :
Pour la noise qa'ilz faisoient se leva un Hu pour faire assembler le voisiné. Crioient les bonnes gens de la feste, qui à grant Huirie les suirent,
in aliis Lit. ann. 1349. ex Reg. 78. ch. 247. Aliæ ann. 1467. in Reg. 194. ch. 251 :
Icellui Poncharry mena grans cris et Huries, ausquelles survindrent, etc.
Unde
La justice et jurisdicions.... de Heux brisié
, quæ scilicet de ejusmodi clamoris in fractione cognoscit, in Libert. Jonvill. ann. 1354. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 295. art. 9.
Id apud Francos nostros a primæva regni origine obtinuisse, satis colligitur ex Decretione Chlotarii II. Regis cap. 16 :
Si quis ad vestigium minandum, vel latronem persequendum admonitus venire noluerit, quinque solidis condemnetur.
Ubi vestigium minare, est per vestigium sequi, ut est in Lege Salica tit. 39. Adde cap. 1. et 2. ejusdem Decretionis. Capitula Caroli C. tit. 11. cap. 5 :
Commendaverunt etiam, ut si alicui denunciatum fuerit, ut ad accipiendum latronem adjutorium præstet, aut aliquis sonum inde audierit, ut ad latronem accipiendum concurratur, et se inde retraxerit ut ad hoc adjutorium non præstet, si liber homo fuerit, bannum dominicum componat ; et, si colonus fuerit, ictus accipiat.
Ubi sonus, idem est quod apud Anglos, Huesium levatum. Similia habentur tit. 39. cap. 2.
Mulctæ autem pro latrone non secuto, apud Anglos vocantur Amerciamenta pro Hutesio non levato, vel levato et non secuto, in Fleta lib. 1. cap. 20. § 114. vel
de Hutesiis levatis injuste, vel si juste, tunc non prosecutis, qui ea levaverint, et per quos deficit secta
. Lib. 2. cap. 52. § 16. et lib. 1. cap. 34. § 2 :
Ideo excipere poterit et dicere, quod secta non fuit bene facta, eo quod statim Hutesios non levavit : et si levavit, illud tamen non ad villas vicinas et propinquiores non manifestavit, nec scelus illud Coronatoribus vel aliis Ballivis Regis non ostendit ; sed inde subticuit, etc.
Adde Will. Thorn. pag. 2022.
In Anglia quippe, ut est apud Bractonum lib. 3. tract. 2. cap. 1. § 1 :
Omnes [] tam milites, quam alii, qui sunt 15. annorum et amplius, jurare debent, quod utlagatos, murdritores, robbatores, et burglatores non receptabunt, nec eis consentient, nec eorum receptatoribus : et si quos tales noverint, illos attachiari facient, et hoc Vicecomitibus et Ballivis suis monstrabunt, et si Hutesium et clamorem de talibus audierint, statim audito clamore sequantur cum familia et hominibus de terra sua.
Ibidem cap. 10. § 1 :
Quia sunt quidam, qui statim fugiunt post feloniam, et capi non possunt, statim post tales levetur Hutesium, et fiat post eos secta, de villa in villam, quousque malefactores capiantur, alioquin tota villata in misericordia Regis remanebit.
Adde Fletam lib. 1. cap. 27. § 1. Statuta Willelmi I. et Roberti I. RR. Scotiæ locis laudatis, et Additamenta ad Matth. Paris pag. 149. 150.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hujusce rei exemplum insigne profert Thom. Blount in Nomolex. Anglic. :
Mandatum est Gulielmo de Haverhul Thesaurario Regis, quod civitatem London capiat in manum Regis, eo quod cives ejusdem civitatis non levaverunt Hutesium et clamorem pro morte magistri Guidonis de Aretio et aliorum interfectorum, secundum legem et consuetudinem regni.
Huesium igitur, seu Hutesium, fuit inconditus clamor ; atque ita appellatur in Legibus Henrici I. Regis Angl. cap. 65 :
Si quis audito clamore non exierit, reddat Oversenessam Regis, aut plane se ladiet.
In Regiam Majest. lib. 4. cap. 5. § 3 :
Clamor aut vox popularis, clamor viciniæ, quod a vicineto levaretur. Sequela clamoris,
lib. 4. cap. 15. Lever Huy et cry, apud Brittonum pag. 54. v. Clamor violentiæ, in Speculo Saxonico lib. 2. art. 71. § 3. Ex quo id moris etiam in Germania obtinuisse docemus :
Arma licite ab his feruntur, qui violentiæ sequuntur clamorem. Clamorem autem violentiæ omnes sequi tenentur, qui annos discretionis habent, et gladiis accingi possunt, etc.
Aliud tamen est clamor, aliud Huesium, etsi sæpe confundantur. Leges forestarum Scoticar. cap. 15. § 4 :
Et si non possit (capere) debet levare Huy et cry.
Et cap. 22 :
Debet levare Hoy et cry.
Ubi cry, est clamor popularis ; Huy vero videtur esse clamor cum cornu. Junguntur autem quia uterque clamor adhibebatur. Will. Thorn. cap. 25. § 9 :
Venit cum clamore et Hutesio.
Ita in mandato de Juratis ad arma :
Vigiles levent Hutesium super eos undique, et eos insequantur cum tota villata et vicinis villatis cum clamore et Hutesio de villa in villam donec capiantur.
Regiam Majest. lib. 4. cap. 23. § 2 :
Si quis latronem in damno suo invenerit cum furto, clamorem super illum statim levare debet cum cornu, vel cum ore, si cornu non habeat, cum alio clamore in vicinia, etc.
Statuta Willelmi Regis Scotiæ cap. 4. § 2 :
Debet levare cornu super illum de illo deforciamento.
Monasticum Anglican. tom. 1. pag. 818 :
Et arrepto cornu circumivit Abbatiam bis vel ter, levando Hutesium super Abbatem et conventum.
Knyghton. ann. 1326 :
Omnes, qui poterant cornu sufflare, vel vocem Hutesii emittere, etc.
Clamoris usus, seu Hutesii levandi super reos obtinuit etiam in Gallia. Exstat enim Statutum pro urbe Parisiensi, inter Judicia, Consilia et Arresta expedita ann. 1274. in Parlamento Assumpt. B. M. in quo
ordinatum fuit per Dom. Regem, et ejus Consiliarios, quod quotiescumque melleia, vel domorum fractio, raptus mulierum, vel aliud consimile maleficium[] Parisius acciderit, omnes vicini et alii, qui hoc sciverint, statim exeant ad impediendum malum pro posse suo, et ad arrestandum et capiendum malefactores, quos si arrestare vel capere non potuerint, levent clamorem, ad quem omnes, qui illum audierint, currere tenentur
 :
et hoc proclamabitur ad bannum, et transgressores et inobedientes graviter puniantur.
Quibus adjungenda videntur, quæ in hanc rem habet Philippus de Beaumanoir in Consuetud. Bellovacensi MS. cap. 67 :
Li jugemens est bons, et le coustume est bonne, qui quort en Beauvesains, en ce que chascuns pot, et doit penre les malfeteurs à justice, et sans justice : et especialement les larrons et les bannis et les amandés, et tos cis qui s'ensivent por quelque cas que ce soit, quand cas est apers, eus [Edit. Beugnot. quand cris est aprés eus,] et loist à tos à penre les vis, s'il poent, et mener en main de Justice : et se li malfeteur tornent à defense, et on les occit en prenant, on n'en doit rien demander as preneurs. Car mis vaut qu'il soient occis qu'il escapent. Et plusors fois avons nos commandé en nos assises que tuit saillent as cris qui avenront, et que cascuns mete paine en arrester les malfeteurs dessusdits, etc.
Nec prætermittenda etiam quæ in hac voce scribit Rastallus :
Hue et crie est un pursuit de un ayant commis felonie par le hault chemin ; car si le partie rob, ou ascun en le companie de un qui fuit murdri ou rob, vient al Constable del prochein ville, et lui commanda de faire Hue et crie, ou de faire pursuit ; puis l'offendor, describant le partie, et si prés que il poit, montrant quelle voie il est allé, le Constable doit immédiatement de appeller sur le paroche, par aid en querance le felon ; et se il ne soit trouvé là, donc de donner garrein al Constable, et il ad prochein à luy, desque le offendor soit apprehend, ou al meins jusque il soit été poursuie al latere de mere.
Obtinuit etiam in Hispania, maxime in Navarra, mos idem, reos ac malefactores persequendi : apud eos enim ineuntur societates, quas Hermandatas, quasi Fraternitates, Navarri ; Junctas, quasi Uniones, Aragonii vocant : quibus qui adscripti sunt, quoties aliquod gravius delictum admittitur, facto ad sonitum æris campani concursu (ab crit et repic de campanes, ut habet Charta ann. 1452.) de compacto in illos impetum facere, reosque judicibus sistere tenentur. Exstat in hanc rem Ferdinandi Aragonii Castellæ Regis Edictum, apud Medinam de las Grandezas de Espana part. 2. cap. 72. cujus summam delibavit Antonius Nebrissensis Decade 1. Rer. a Ferdinando et Elizabeta gest. lib. 6. cap. 3. Hermandati etiam meminit Marinæus Siculus lib. 19. de rebus Hispan.
Sed et ab Hutesio, vox clamor, apud Practicos Gallos, Anglos, Italos, etc. usurpari ex hoc usu cœpta pro rei alicujus vindicatione, quam etiam Calumniam vocabant : quod qui rem repetebat, levato clamore, coram testibus ac convicibus suam esse assereret, sibique restitui postularet : quod etiamnum faciunt Normanni nostri, apud quos rei vindicatio Clamor de Haro dicitur, de quo supra egimus.
Huesium et Hutesium, sæpe sumitur præterea pro ea jurisdictione ac cognitione criminum, de quibus clamor levatur, in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 767. tom. 2. pag. 293. 345.
Secta et Sequela Uthesii, cum huthesio levato, loci incolæ sequuntur [] malefactores. Vetus Charta in Additamentis ad Matth. Paris pag. 150 :
Quod sectæ de Uthesiis fiant secundum antiquum debitum modum, ita quod negligentes, et Uthesium sequi nolentes capiantur, tanquam consentientes malefactoribus, et liberentur Vicecomiti, et insuper in qualibet villa provideantur 4. homines, vel 6. secundum quantitatem villæ ad vicesia prompte et instanter prosequenda, et ad malefactores prosequendos, si supervenerint, etc.
Ubi perperam editum vicesia. Regiam Majestatem lib. 4. cap. 15 :
Si quis catallum aliquod furatus fuerit, et sequela clamoris viciniæ sequatur eum, etc.
Bracton. lib. 3. tract. 2. cap. 10. § 1 :
Quia sunt quidam, qui statim fugiunt post feloniam, et capi non possunt, statim post tales, levetur Hutesium, et fiat post eos secta de villa in villam, quousque malefactores capiantur, alioquin tota villata in misericordia Regis remanebit.
Leges vernaculæ Guillelmi Nothi cap. 5 :
Cil ki prendra barun sans suite et sans cri, etc.
Charta Odardi Dom. Hamensis ann. 1328 :
Se aucuns meffais est fais en ladite ville, lidis Maire et Juré porront suir le malfaiteur par toute la terre dudit Seigneur à frecque poursuite, et aveuc duell.
Infra :
Si tost comme lidis Sires, ou si hoir seront enfourmé de la frecque poursuite, rendre le deveront ausdis Majeur et Juré, etc.
Vide Hermendatum.
Uthagium, pro Utesium, in Charta Henrici III. Reg. Angl. apud Gull. Prynneum in Libertatib. Eccl. Anglic. tom. 3. pag. 65.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Huesium alia notione accipit Johannes Skenæus de Verborum significatione pag. 77 :
Huesium,inquit, hoyesium, clamor, Gallice Oyer, Latine Audire; quod est in usu in proclamationibus, scilicet cum lictor armatus aut legatus populum convocat, et orat ut se audiat
.
Huchement
dicitur in Ordinat. Metens. tit. 2. art. 52.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aliud etiam sonat vox Gallica Huage, in Charta ann. 1473 :
S'ensuit ceux qui doivent chasser en mes forests à toutes grosses bestes, rouges, rousses, noires, toutesfois que moi ou mes officiers voulons chasser, et aussi ceux qui doivent le Huage ausdites grosses bestes en mes forests.
Ubi manifestum est significari inconditum illum clamorem, quem, venante Domino suo, edere tenebantur vassalli et subditi, ut feræ eo territæ e latibulis suis prodirent.
P. Carpentier, 1766.
Aliud iterum sonat Huée, Intervallum nempe, intra quod clamor audiri potest, in Lit. remiss. ann. 1449. ex Reg. 180. Chartoph. reg. ch. 34 :
Ilz estoient en une cave près aussi comme d'une jupée ou Huée de son hostel.
P. Carpentier, 1766.
Huc etiam spectat vox Hucours, qua significari videtur hominum concursus, qui clamoribus editis feram e latibulis suis prodire aut in silvam regredi cogunt. Charta ann. 1321. tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 1317 :
Et puet ledit monsour Hervé de Leon et ses heirs mettre cours ou Hucours, ou l'un ou l'autre, entre ledit bois, qui fut à Eon de Coitan-Scoure et le bois de Bodister, à la fin de prendre la beste ou de la faire retourner, à la fin de la prendre à son bois, si faire le puet.
Quod faire la Huhe dicitur, in Charta ann. 1404. ex Reg. feud. comit. Pictav. in Cam. Comput. Paris. fol. 29. v° :
Doivent les dessusdiz et chascun d'eulx et sont tenuz faire la Hure (sic) en la fourest de Mouliere à la chasse, quant ledit seigneur chasse ou fait chasser ; et doit avoir chascun, qui est à ladite Huhe, ung pain d'un Parisi. Hues
perperam, pro Niés, [] vulgo Neveu, apud Marten. tom. 5. Ampl. Collect. col. 624.