« »
 
[]« Hermendatum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 202c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HERMENDATUM
HERMENDATUM, vocant Hispani, et maxime Navarrenses, jurisdictionis speciem, in fures et facinorosos homines. Hujus autem, inquit Oyhenartus in Notitia Vasconiæ lib. 1. cap. 6. inventum extorsit a populo latrociniorum cædiumque ac publicarum grassationum immensitas, quæ bella tam externa quam civilia subsecuta est : tunc enim cum magistratuum cura ac sollicitudo, graviori solito onere pressa fatisceret, cœpere plebeii, quorum præcipue res agebatur, societates (Hisp. Hermendadas) inter se contrahere, constitutumque est, ut quoties hujusmodi aliquod scelus a facinorosis admissum esset, universi facto ad sonitum æris campani concursu, (ab crit et repic de campanes, ut est in Charta ann. 1452.) de compacto in illos impetum facerent, pœnas debitas ab ipsis sumpturi : quæ quidem Societatum ejusmodi jurisdictio postmodum regia auctoritate comprobata est, de qua pluribus eodem loco agit Oyhenartus. Exstat Ferdinandi Aragonii Castellæ Regis Edictum apud Medinam lib. de los Grandezas de Espanna, part. 2. cap. 72. cujus summam deliberavit Antonius Nebrissensis decade 1. Rerum a Ferdinando et Elizabetha gestarum lib. 6. cap. 3. Hermandati etiam meminit Marineus Siculus lib. 19. de Reb. Hispan. Vide Juncta et Huesium.