![[]](img/image.png)
HUMELETUM, Villula a majori vico dependens, Nostris Hameau. Nisi idem sit quod Humlo. Vide in hac
voce. Charta Henrici IV. Ducis Silesiæ ann. 1288. apud Ludewig. tom.
5. Reliq. MSS. pag. 427 :
Quo defuncto fructus vinearum ipsarum cum usibus Humeleti ac proventibus molendini, ad quotidianas distributiones cedent tam personis, quam Canonicis Sanctæ Crucis qui pro tempore fuerunt residentes.Ibidem :
Vineas vero de Olsnitz, Humelata ac molendinum, etc.Vide Hamellum in Ham.