« Hunones » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 265c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HUNONES
HUNONES, vel Hunnones. Charta Henrici III. Imp. ann. 1056. et Henrici IV. Imp.
ann. 1065. ex Tabulario S. Maximini Trevir. :
Constituimus etiam atque jubemus, ut Advocati in Abbatia illa non nisi ter in anno placitare debeant, et illi, qui HunonesMeminit etiam Hunonum Charta Henrici V. Imper. ann. 1112. et alia Conradi Comitis Lutzelinburgensis ann. 1135. in eodem Tabul. Sed cujus ordinis ii fuerint, mihi non liquet. Vide Zyllesium, et Duchesnium in Hist. Luxemburg.(al. Hunnones)in quibusdam locis dicuntur, tertio tantum anno, nisi recens furtum fuerit, aut ex parte Abbatis vocati fuerint, placitum habeant.
P. , 1766.
◊ Iidem videntur qui apud
Anglos Hundredarii. Vide in Hundredus. Gloss. Florent. Mss. :
Centurio vel tribunus, Hunno.Charta Henr. III. imper. ann. 1054. tom. 1. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 397. col. 2 :
Servientes vero, qui præbendarii, et qui fratribus infra claustrum serviunt, vel qui foris ad curtes dagescalci dicuntur, nulli advocato, neque Hunnoni subjaceant ; sed tantum abbati ejusque præpositis.Vide Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 756.