![[]](img/image.png)
HUSZARONES, Huzarones, Militia Hungarica levis armaturæ, Gall. Houssarts, vel
Hussarts. Epistola ann. 1589. apud Ludewig. Reliq. MSS. tom. 6. pag. 324 :
Huszaronibus autem Pechi Ferentz qui quoque erectis signis perfide et perpetua infamia nos deseruerunt.Decretum 38. Mathiæ Regis apud Carolum de Aquino in Gloss. milit. :
Quia nonnullæ gentes, potissimum vero levis armaturæ, sive Huzarones hoc facere consueverunt, etc.Vide equitis Huzaronis schema apud P. Daniel Hist. Militiæ Francicæ lib. 12.