« »
 
[]« Hustinum pondus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 268b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HUSTINUM
HUSTINUM Pondus, dictum ab Hustingo Londoniarum civitatis Angliæ præcipuæ Curia suprema : quod in ea fortean pondus ad examen cæterorum ponderum asservaretur. Charta antiquissima lib. Rames. sect. 32. et 127. apud Spelmannum :
Ego Ætelgina Comitissa do... duos cyphos argenteos de 12. marcis ad Pondus Hustingiæ Londoniensis.
Tabularium Corbeiense Ch. 236 :
Sub censu duarum marcarum boni argenti Hustino pondere.
Alia Charta Innocentii II. PP. ann. 1135. ibidem :
Salvo censu unius marcæ puri argenti, quem ad Hustinum pondus S. Martino de Campis in solemnitate Nativ. S. Joan. B. persolvere debetis.
Charta alia in Historia Monasterii S. Martini de Campis pag. 175 :
Ecclesiæ nostræ marcham puri argenti et Hustini ponderis persolvant.
Hustinges geviðe, in Charta Saxon. apud Somnerum. Hustinum porro pondus ex iis fortasse fuit, quæ
urbana pondera, id est, trutinæ largioris examina
vocat Symmachus lib. 10. Epist. 26.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quam quidem doctissimi Viri conjecturam firmare licet ex Charta Corbeiensi ; ubi, quamquam aliis verbis, res tamen eadem significatur :
Pactum quod Prior S. Martini Capituli sui assensu cum Abbate Corbeiæ habuit de Ecclesia quæ dicitur Guanneis et Bonai, scilicet singulis annis censualiter datis per marcam puri argenti et Grossi ponderis in perpetuum ego Petrus Abbas Cluniacensis concedo et confirmo.
Ubi voce Grossi ponderis idem haud dubie exprimitur[] quod trutinæ largioris examine apud Symmachum loco citato.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hujus autem rei occasione referam Arestum Curiæ Parisiensis ann. 1387. ex quo, quantum hac ætate a genuina Hustini ponderis notione aberratum fuerit, haud difficile erit cognoscere : quod quidem libentissime observo, ne quis tanti nominis auctoritate ductus in errorem inducatur. Cum ergo controversia inter Corbeienses et Carolilocenses Monachos verteretur circa nativum Hustini ponderis pretium, a Curia, facta inquisitione, sic judicatum est :
Karolus D. G. Franc. Rex universis præsentes litteras inspecturis salutem. Cum Religiosi Abbas et Conventus Monasterii de Corbeia in nostra Parlamenti Curia proponi fecissent quod licet Religiosi Abbas et Conventus Karoliloci dictis de Corbeia teneantur in duabus marchis argenti fini ponderis, quod tempore claræ memoriæ Ludovici dicti Hutini Franciæ et Navarræ Regis antecessoris nostri annui videlicet et perpetui redditus ratione et ad causam certi scambii alterius redditus seu terræ inter dictas partes dudum facti, nihilominus dicti debitores prædictas duas marchas argenti sub qualitate et valore debitis solvere recusant ac recusabant, prætendentes dictas duas marchas minoris fore pretii seu valoris quam valeat marcha argenti de præsenti, prædictis de Corbeia contrarium asserentibus : cumque dictis partibus hinc inde super hoc auditis, et de earum consensu dilectus et fidelis Consiliarius noster Johannes de Diciaco per dictam Curiam ad hoc deputatus se informaverit per Magistros monetarum et computorum de dictarum marcharum argenti valore moderno ; et per eandem informationem reperit marcham argenti fini tempore dicti Ludovici Regis ejusdem prout nunc esse valoris et estimationis, prout dictus commissarius die dattæ præsentium retulit Curiæ nostræ memoratæ. Notum facimus quod audita per Curiam nostram præfati commissarii relatione, præfata Curia nostra ordinavit et ordinat per præsentes, quod dicti Religiosi Karoliloci de cætero solvent et solvere tenebuntur dictis de Corbeia dictas duas marchas argenti fini, et arreragia inde debita in valore et estimatione supra taxatis. Datum Parisius in Parlamento nostro die 20. Januarii an. Dom. 1387. et regni nostri octavo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Haud obscurum certe quæ fuerit erroris causa ; errante enim oculo lectum haud dubie est Huttinum pro Hustinum ; mirum nihilominus non attendisse judices Chartam, de qua tunc controversum, uno et dimidio sæculo Hutinum Regem præcessisse. Hanc subjiciemus, rem haud ingratam lectori facturos nos existimantes :
Johannes D. G. Corbeiensis Abbas et Conventus omnibus tam præsentibus quam futuris. Quoniam quæ temporaliter fiunt nisi litterarum custodiæ committantur futurorum memoriæ subripere oblivio consuevit, idcirco conventionem inter nos et Ecclesiam B. M. de Carlier habitam ne posteros nostros latere queat, earumdem litterarum testimonio perpetuo commendamus, assistente siquidem in Capitulo nostro Amalrico Episc. Silvanectensi cum Archidiacono suo Petro et quibusdam clarissimis, et Abbate Caroliloci, ipso capitulo annuente, concessimus absque ulla retentione eidem Ecclesiæ et Fratribus ibidem Deo servientibus quidquid Ecclesia nostra in territorio Bernuilly et Villers et Verderon in terra, in vineis, in hospitibus, in censibus, in corporibus hominum antiquo jure possidebat [] et habere debebat, ea videlicet conditione ut in festo Omnium Sanctorum centum solidos Corbeiensis monetæ, aut si maluerint duas marchas puri argenti Hustino Pondere nobis Corbeia persolvant ; quod si die præfixa solutio facta non fuerit, infra quindecim dies sequentes sine aliqua emendationis lege, solvere licebit. Hujus concessionis testes fuerunt ipse Amalricus Episc. Petrus Archidiac. Odo Crassus, Urbanus Abbas Caroliloci, Hugo frater ejus Cellerarius, etc. Actum ann. Incarnat. Verbi m. c. lxi.