![[]](img/image.png)
HYDROMANCII, inquit Hincmarus Remensis tom. 1. pag. 125 :
Sunt, qui in aquæ inspectione umbras dæmonum evocant, et imagines vel ludificationes ibi videre, et ab iis aliqua audire se perhibent.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Antiquius
est quod de hujusce divinationis specie tradit S. Augustinus de Civ. Dei lib. 7. cap. 37 :
Nam et ipse Numa, ad quem nullus Dei propheta, nullus sanctus Angelus mittebatur, Hydromantiam facere compulsus est : ut in aqua videret imagines deorum, vel potius ludificationes dæmonum, a quibus audiret, quid in sacris constituere atque observare deberet. Quod genus divinationis idem Varro a Persis dicit allatum.