« Hydromancii » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 270b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HYDROMANCII
HYDROMANCII, inquit Hincmarus Remensis tom. 1. pag. 125 :
Sunt, qui in aquæ inspectione umbras dæmonum evocant, et imagines vel ludificationes ibi videre, et ab iis aliqua audire se perhibent.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Antiquius
est quod de hujusce divinationis specie tradit S. Augustinus de Civ. Dei lib. 7. cap. 37 :
Nam et ipse Numa, ad quem nullus Dei propheta, nullus sanctus Angelus mittebatur, Hydromantiam facere compulsus est : ut in aqua videret imagines deorum, vel potius ludificationes dæmonum, a quibus audiret, quid in sacris constituere atque observare deberet. Quod genus divinationis idem Varro a Persis dicit allatum.