« Jacchenses floreni » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 274b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IACCHENSES
JACCHENSES Floreni, Moneta Catalaunis et Aragonis nota, quæ sic dicta est, ut puto, ab urbe
Jacca. Visitatio Popleti monasterii in diœcesi Barchinon. ann. 1316. apud Marten.
tom. 1. Anecd. col. 1348 :
In bursaria vero erant 87667. solidi et novem denarii Barchinonenses, reductis Jacchensibus, Turonensibus, grossis, Florenis in Barchinonenses, computando 12. Jaccenses pro 14. Barchinonensibus, et Turonenses grossosque 15. denariis Barchinonæ et florenos auri de Florentia pro 16. solidis Barchinonensibus. Jacchenses vero sunt in universo 42574. solidi 9. denarii Jacchenses Floreni 100. Turonenses vero grossi sunt circa 2600.Curia 2. gener. Terracon. sub Jacobo I. reg. Aragon. :
Apud Ilerdam et in locis, ubi currit moneta Jaccensis, etc.