« »
 
[]« Jacobi » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 275b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IACOBI
JACOBI, ex Gallico Jaques, appellati factiosi quidam in agro Bellovacensi, ab eorum Capitaneo, quem Jaque Bonhomme vocabant, sub ann. 1358. de quibus copiose Froissartes 1. vol. cap. 187. 188. 189. Matth. Villaneus lib. 8. cap. 67. Continuator Nangii Gall. MS. etc. qui factionem ipsam Jaqueriam nuncupant. Regestum 3. Memorialium Cameræ Computor. Paris. fol. 218 :
Sigillum Capitanei Rusticorum vocatorum Jacoborum decapitati apud Claromontem in Belvacino, fuit traditum Cameræ per Thomam Brochardi Receptorem Silvanect. 11. Dec. 1356.
Chronicon scriptum sub Carolo V :
Anno 1358. cum Jaqueriis de Belvacino congregati sunt illi de Mucien, et destruxerunt Montmorenci.
Vide Louvetum in Hist. Bellovac. tom. 2. pag. 544. et infra Jaquei.