« »
 
[]« Janizari » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 279a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IANIZARI
JANIZARI, vel Jenizari, Copiarum Turcicarum milites præstantissimi, Gall. Janissaires, qui a pueritia omnibus militaribus exercitationibus instructi præcipuum sunt robur imperii Turcici : ex iis eliguntur custodes Imperatoris ; cujus aula quia Porta Osmanica nuncupatur, a Janua dictos fuisse Janizaros plerique dixerunt : quocirca etiam a quibusdam dicti Milites Januæ. Probabile tamen non est, Musulmanos a Latino Janizari nomen fuisse mutuatos : quare iis suscribimus, qui inde vocabulum arcessunt, quod Genizeri lingua eorum signet novos homines sive milites, qui Latinis Tyrones. Hæc fere Vossius de vitiis sermonis pag. 227. Janizaros passim memorant recentiores, qui de rebus Turcicis scripsere. Vide Carolum de Aquino in Lexico Militari, et Glossar. med. Græcit. voce Γενίτζαροι, col. 242.