« »
 
[]« Jarria » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 280c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IARRIA
JARRIA, Gerria. Charta fundationis Abbatiæ Brolii Grollandi in diœcesi Lucionensi, ann. 1109. apud Sammarthanos :
Ego Aimericus de Bulio dono et concedo Deo et B. Mariæ et prædictis Monachis ipsum locum, qui vocatur Brolium Gollandi, et Geriam illam, et terram, quæ ante est, et extenditur usque ad terras Airandensium, et determinatur de valle, quæ subtus Jarriam illam est, usque in viam, quæ de Thalemundo venit.
Joria, Eadem notione. Charta Friderici I. Imper. ann. 1157. apud Guichenonum in Bibl. Sebus. pag. 179 :
Pratis, pascuis, silvis, Joriis, montibus, vallibus, etc.
Cum in hoc posteriori loco desideretur vox Garricis, quæ in similibus Chartis passim apponitur, suspicio est Jarrias, Gerrias, Joriasve nihil aliud esse quam Garricas, terras incultas seu loca virgultis obsita : hanc notionem patiuntur loci citati, neque alienam puto ab illo, quem nobis exhibet Charta ann. 1222. ex Camera Comput. Sabaudiæ, ubi legitur :
Accepit in feudum lo Jorrat de Candubrio.
Conjecturam hanc nostram doctiorum judicio subjicimus.