« 1 ignis » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 289b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IGNIS1
1. IGNIS, Idem quod Focus, Domus. Lex Ripuar. tit. 30. de servo reo, ubi sic
dominus loquitur :
Ego ignoro, utrum servus meus culpabilis an innocens de hoc extiterit, propterea eum secundum Legem Ripuariam super 14. noctes ad Ignem repræsento.§ 2.
Quod si postquam eum ad Ignem applicuerit, fuga lapsus fuerit, etc. Charta ann. 1138. in M. Pastorali Eccl. Paris. lib. 7. num. 42 :
Comes Theobaldus in Festo S. Dionysii de unoquoque Igne illius villæ pro taxamentoCharta Conradi Episc. Metensis ann. 1214. apud Meurissium :(seu tensamento)unum sextarium avenæ habebit : si vero aliquis ignium defuerit, Comes nec de terra, si sine domo remanserit, nec de domo, si sine Igne fuerit, prædictum taxamentum habebit.
E contra præfati Canonici et Advocatus proponebant, non ideo eos esse liberos a solutione telonei, quod domos haberent in civitate Metensi, cum non facerent in ea Ignem et fumum, nec eorum uxores et familiæ ibidem manerent, nec ipsi in eadem civitate sicut alii cives facerent excubias.Ita promiscue Ignis, et focus, in Charta ann. 1306. in Regesto 9. Philippi pulcri Reg. Franc. ch. 14. Hinc fovere larem, aliquis dicitur in Provinciali Ecclesiæ Cantuariens. lib. 2. titul. 1.
qui habet domum, in qua moratur et fovet Ignem, ut ait Lindwodus. Charta Joannæ Reginæ Siciliæ ann. 1348. apud Guesnaium in Annalib. Massiliensib. pag. 353 :
Hujusmodi civitatis homines... Lares in illa et incolatus proprios confoventes. Ignem tenere,in Libertatibus Jasseronis oppidi in Sebusiis. Fori Oscæ ann. 1247. fol. 8 :
Et quod ipsa casa sit cum habitatore, qui faciat ibi Ignem, etc.Vide Focus.