« »
 
[]« Ignitabulum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 292a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IGNITABULUM
IGNITABULUM, Ignis receptaculum. Festus. Onomast. : Ignitabulum, πυρεῖον, quod latius patet ut etiam igniarium significet. Gloss. : Ignitabulum, δαδὸς ῥαϐδίον πυροστρόφον. Carolus de Aquino in Lexico Militari Ignitabulum exponit lignum duplex, quorum alterum levius et rarius substernebatur, atque ab alio duriore, et in terebræ formam facto, tamdiu perforabatur, donec excitato calore ignem eliceret. Hac voce usi sunt Solinus cap. 18. et Macrobius lib. 2. Saturn. cap. 8.