« Ignitegium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 292a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IGNITEGIUM
IGNITEGIUM, Hora, qua oppidorum incolæ intra ædes suas se recipere, nocte adveniente, et
ignem suum tegere coguntur, campanæ, quæ inde Curfu-bell appellata, sono indicata,
ut furtis nocturnis caveretur : nostris Couvre-feu. Id autem a Willelmo Notho Rege
Anglorum primo inductum aiunt. Leges Burgorum Scoticor. cap. 86 :
Quando pulsatur Ignitegium.Statuta Leichefeldensis Ecclesiæ in Anglia :
Est autem Ignitegium qualibet nocte per annum pulsandum hora septima post meridiem, exceptis illis festis, quibus Matutinæ dicuntur post Completorium, in quibus Ignitegium ex consuetudine non pulsatur.Statuta Massil. lib. 5. cap. 4 :
Statuimus hac præsenti constitutione perpetuo observandum, quod nullus de cætero vadat per civitatem Massiliæ, vel suburbia civitatis contigua de nocte, ex quo campana quæ dicitur Salvaterra, sonata fuerit, sine lumine.Arresta O. SS. ann. 1282. in Regesto Parlamenti B. fol. 96 :
De nocte, post pulsationem campanæ ad Ignitegium, etc.Charta Joannis electi Archiepisc. Upsalensis ann. 1291 :
Statuimus, ut nullus extra domum post Ignitegium seu Coverfu exeat, etc.Thomas Walsinghamus ann. 1311 :
Ante horam nonam Ignitegii visum est fulgur horribile. Hora Ignitegii,in Tabul. 1. Eccl. Bellovac. apud Louvet. tom. 2. pag. 475. Ignitegium B. Mariæ, seu Ecclesiæ Parisiensis, apud Lobinell. in Glossar. Hist. Paris. tom. 3. Le Roman du Renard :
Statutum ann. 1291 :Si oirent Cueuvrefeu sonner.
Nul ne traite vin, puis que Cueuvrefeu sera sonnez.Vide Gesta Guillelmi Majoris Episc. Andeg. cap. 20. Continuatorem Nangii ann. 1358. et Steph. Paschasium in Disquisit. Francic. pag. 391. 2. Edit. Instituit postmodum Joannes XXII. PP. ut ad pulsationem ignitegii ter Ave Maria diceretur, quod etiamnum obtinet. Concilium Senonense ann. 1347. cap. 13 :
Præcipimus, quod observetur inviolabiliter ordinatio facta per S. M. Joannem PP. XXII. de dicendo terAve Maria tempore seu hora Ignitegii. Statuta Synodalia Simonis Episc. Nannet. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 962 :
Item, præcipimus, ut ipsi faciant hora consueta pulsari campanas in ecclesiis suis ad Ignitegium, Gallice Couvrefeu, et præcipiant parochianis ad pulsationem hujusmodi dicere genibus flexis verbum salutationis ab Angelo gloriosæ Virgini MariæAve Maria :
et ex hoc lucrantur decem dies indulgentiæ.Vide Angelus.
P. , 1766.
◊ Carrefeu, in
Stat. ann. 1363. tom. 3. Ordinat. reg. Franc. pag. 668. pro Cerrefeu, ut legitur in
Stat. ann. 1403. tom. 8. earumd. Ordinat. pag. 601. art. 14. Quevrefeu, in Consuet.
Bitur. apud Thaumasser. pag. 338. Pyritegium, Eadem notione, in Vitis Abbatum S. Albani :
Non tamen ultra Pyritegium hora loquendi protrahatur. Couvrefeu,nostris passim. Charta Caroli Regis Franc. ann. 1367. pro Servientibus Gueti Paris. :
Et s'en iront faire leur devoir par la Ville jusques à l'heure du Cuevrefeu nostre Dame de Paris, à laquelle heure ils s'en retourneront audit Chastelet.Vide Piritegium.