« »
 
[]« Illegalis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 293a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ILLEGALIS
ILLEGALIS, Extra Legem positus, Exlex, bannitus, proscriptus, cui legi ac juri stare non licet. Speculum Saxonicum lib. 2. art. 71. § 1 :
Quicumque contra edictum et adversus ea fecerint, sicut Illegales et banniti judicentur.
Lib. 3. art. 34. § 1 :
A judice proscriptus, et in bannum Regis, seu Illegalitatem inductus.
§ 3.
Denuntietur Illegalis et bannitus.
Adde Jus feudale Saxon. cap. 37. § 1. Diploma Ottonis I. Imper. ann. 966. apud Tolnerum Hist. Palat. pag. 18 :
Qui illud hactenus possidere visi sunt, exhæredes et Inlegales sunt adjudicati.
Vide Exlex, et Haltaus. Glossar. German. col. 1527. voce Rechtlos. []