« 1 illuminare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 294a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ILLUMINARE1
1. ILLUMINARE, Baptizare, Græcis φωτίζειν.
Illuminati, φωτιζόμενοι. S. Paulus ad Hebræos
cap. 10 :
Rememoramini autem pristinos dies, in quibus Illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum.Acta S. Susannæ :
Adjuro te, Domine mi, per ipsum quem Illuminasti, fratrem nostrum Claudium, ne me tardes Illuminare, etc.Anastasius Bibl. in Hist. Eccl. :
At Imperator cum gaudio illo suscepto, Illuminavit eum, et filium appellavit.Ubi Theophanes : ἐφώτισεν αὐτόν. Justinus Martyr Apol. 2 :
Καλεῖται δὲ τοῦτο τὸ λουτρὸν φωτισμός, ὡς φωτιζομένων τὴν διάνοιαν τῶν ταῦτα μανθανόντων.Concilium Laodic. can. 3 :
Περὶ τοῦ μὴ δεῖν πρόσφατον φωτισθέντας προσάγεσθαι ἐν τάγματι ἱερατιϰῷ.Hinc in Baptismi ritibus post indutam vestem candidam, adeptæ sanctitatis et innocentiæ testem, cereus accensus, seu, ut habet Durandus in Rationali lib. 6. cap. 81. n. 10. illuminatus, in signum fide acceptæque gratiæ, ut est apud Gregor. Nazianzenum orat. 41. quæ est de Baptismo, et Cyrillum Hieros. in Procatechesi, et Catech. 1. de quo more etiam alii, Gregor. Turon. lib. 5. Histor. cap. 11. Fortunatus lib. 4. Poem. Amalarius, Ivo Carnotensis, Hugo de S. Victore, etc. Vide Glossar. med. Græcit. col. 1719.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Domus Venerandæ Illuminationis, Baptisterium, seu locus ubi illuminatur et baptizatur, in Vita S. Marciani
Presbyteri, tom. 1. Januarii pag. 612.