« »
 
[]« 1 illuminatio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 294b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ILLUMINATIO1
1. ILLUMINATIO, Illustratio, Gall. Enluminure. Martenius Itiner. tom. 2. pag. 149. docet duos codices MSS. sacrorum Bibliorum in Stabulensi Monasterio asservari, ad quorum calcem habetur :
Codices hi ambo quia continuatim et tamen morosius scripti sunt per annos ferme iiii. in omni sua procuratione hoc est, scriptura, Illuminatione, ligatura uno eodemque anno perfecti sunt ambo ; licet hic posterior, qui est anterior, et ipse est annus ab Incarn. Domini mxcvii. Indict. V. Henrico IIII. Imperante.
Eadem notione occurrit apud Goulettum in Compendio Jurium Universit. Paris. fol. 7. Vide alia notione in Illuminare 1.