« Illustres » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 294b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ILLUSTRES
ILLUSTRES, Honoratiores, vel qui hocce titulo donati erant. Anastasius in
sancto Hormisda PP. :
Qui ingressi una cum Grato Illustri, etc.Tres porro Honoratorum gradus passim adnotare est apud Scriptores,
Illustrium, Clarissimorum, Spectabilium. Illustriumpotior erat, tribuebaturque Præfectis Prætorio, Præfectis Urbi, Quæstoribus, Magistris Militum, etc. quod pluribus docuerunt Brissonius, Pancirollus, Sirmondus, et novissime Joannes Seldenus lib. de Titul. honorum. Adde Glossar. med. Græcit. voce Ἰλλοὺστριος col. 513. Apud nostros etiam hæc dignitatis prærogativa diu, stante prima et secunda Regum Franciæ stirpe, obtinuit, cum Reges ipsi, atque adeo Majores domus, Viros Illustres sesemet indigitarent : quod ex eorum diplomatibus colligere est apud Doubletum in Historia Sandionysiana pag. 655. 656. 658. 689. 697. 698. 704. 705. 707. et alios. Quomodo vero a Romanis in Franciam ea dignitas transierit, a nemine hactenus proditum. Quod quidem, si hac in re sententiam interponere liceat, inde ortum existimem, quod Clodoveus, acceptis ab Anastasio Consularis dignitatis codicillis, Inlustris titulum, qui Consulibus, cæterisque summis magistratibus competebat, tanquam Consul, et Imperii officialis sibi adscripserit. Neque enim hac tempestate Reges, suæ licet potestatis, neque dominii jure Imperatoribus obnoxii, eorum dici Milites, hoc est, non Vassalli, sed officiales, ut quem tanquam supremum orbis dominum suspiciebant ac venerabantur, renuebant, ut ex Epistola Sigismundi ad eumdem Anastasium, apud Avitum Viennensem docuimus in Dissert. 23. ad Joinvillam. Hinc crebro tot Regibus ab iis delata Patricii dignitas, quod in voce Patricius infra ostendimus. Exhinc Reges alii Franciæ, indeque Majores domus, qui Regulorum vices obtinebant, Illustris nomenclaturam servarunt, aut sibi arrogarunt. Quin etiam Comitibus eumd. honoris titulum sub Merovingica stirpe tributum fuisse, cum ab aliis, tum ab ipsis Regibus, ex Marculfi formulis probat Mabillonius lib. 2. Diplom. cap. 3. num. 4. Ad quos vero spectarit, inclinato jam Imperio, docemur ex Speculo Saxon. lib. 3. art. 58 :
Nullum est feudum vexilli, de quo possit Illustris, seu Princeps fieri, nisi illud sibi a Rege conferatur. Feudum alii prius collatum, sequenti Illustriam non tribuit dignitatem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ His addam
post Mabillonium loco citato Illustris titulum, qui fere sæcularis primum habitus
fuerat, demum ad Abbates præcipuos transiisse. Exstant in appendice Marculfi formulæ duæ
40. et 51. in quibus Inlustris Abbatissa dicitur, forsitan ob claros natales,
quemadmodum Chrothildis matrona in suis litteris, quas exhibet laudatus Mabill. lib. 5.
tabella 29 et lib. 6. Charta 8. et fortassis eodem ævo idem elogium aliquando tributum est
illustrioribus Abbatibus, unde sæculo ix.
Illustris Abbas Rabanus, apud Lupum abbat. Epist. 5. et Agobardus epistolam suam
inscripsit, Dominis et sanctissimis, beatissimis, viris Illustribus, Hilduino sacri Palatii Antistiti, et Walæ Abbati.Nova collectio Formularum Baluziana :
Domino venerabile Illustrique sagacissimo, sed inlustriore sanctitate et gratia Dei pollente et sacerdotale apice sublimato :quod de Episcopo dictum videtur. Idem titulus tribuitur archiepiscopo Viennensi in Charta ann. 906. ex Chartul. ejusd. eccl. fol. 38. r°. col. 1 :
UbiProcedente tempore Illustrissimi dicti sunt Episcopi et Rom. Ecclesiæ Cardinales. Verum sub Urbano VIII. ut notavit Allatius de Consensu utriusque Eccl. lib. 1. cap. 5. num. 15. cum Illustrissimi titulus, qui Cardinalium proprius erat, communicatus aliis minus dignis vilesceret ; provisum fuit, ut in posterum Cardinales, exceptis Regibus, Eminentissimi titulo insignirentur. Sic paullatim degeneravit Illustrissimi, nedum Illustris vocabulum, quo nullum fere quondam illustrius erat, maxime apud Francorum Reges.(Viennæ)Inluster vir venerabilis domnus Alexander archiepiscopus, rector et pontifex præesse videtur.
Illustra, de feminis. Tabular. S. Vitoni Virdun. pag. 1 :
Dum illustro viro Pipino, ejusque Illustra matrona Plectrude, etc.
Illustria Dignitas, Dignitatis titulus, qui Illustratus dignitas dicitur Senatori lib. 1.
Epist. 4. et lib. 6. Epist. 11. 16. Illustratus gradus, in leg. 11. C. de Jud. (1,
9.)
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Illustras, vel melius Illustritas, Eadem notione. Utraque vox pluries occurrit in
Sententia Sigismundi Regis Poloniæ de felonia objecta Ducibus Curlandiæ, iisque Ducibus
tribuitur, apud Ludewig. tom. 6. pag. 217. 218. 220. et 225.Illustrari, Illustratus dignitate donari. Salvianus lib. 4. de Gubernat. Dei :
Reddunt miseri dignitatum pretia, quas non emunt. Commercia nesciunt, et solutionem sciunt. Ut pauci Illustrentur, mundus evertitur.Idem lib. 5 :
Veniunt plerumque novi nuncii Epistolarum a summis Sublimitatibus missi, qui commendantur Illustribus paucis ad exitia plurimorum.