![[]](img/image.png)
IMBULUS, ab ambulando, Ambulatorium, ita Gloss. Isidori. Papias :
Imbuli dicti, vel quia sub volumine sunt, vel quia sub his ambulamus. Sunt enim platearum porticus hinc inde.Gloss. Lat. Gall. Sangerm. MS :
Imbulus, Porche large.Vide Embolus.
P. , 1766.
◊ Cathol : Imbulus, quasi inambulus, locus ad ambulandum spaciosus.Unde suspicatur D. Falconet scribendi compendio imbulus scriptum, pro inambulus.