« »
 
[]« Incastellare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 321a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INCASTELLARE
INCASTELLARE, Vallo munire, ad modum et usum castri aut castelli redigere. Charta scripta ann. 20. Ludovici IV. Regis Franc. in Tabulario Conchensi in Ruthenis n. 6 :
Similiter et ipsa roca Priscia, ubi nos et parentes nostri propter gentes nefandas Incastellare consuevimus.
Usurpatur autem hæc vox præsertim de Ecclesiis, quæ vallo muniebantur. Charta ann. 1270. apud Menesterium in Probat. Hist. Lugdun. pag. 9. col. 2 :
Ecclesiam de Magdalena Lugduni Incastellaverant et ad usus redegerant sæculares contra Deum et canonicas sanctiones fecerant, etc.
Otto Frisingensis lib. 7. Chron. cap. 31 :
Ecclesiam B. Petri... Incastellare sacrilege et prophanissime non metuunt.
Gervasius Dorobern. ann. 1144 :
Qui post mortem patris Ecclesiam Incastellatam retinebat.
Will. Malmesb. lib. 2. Hist. novellæ :
Ecclesiam B. Dei Genitricis de Lindocolino Incastellaverat.
Constitutiones Catalanenses MSS. :
Ecclesias quoque Incastellatas sub eadem pacis et treugæ defensione constituo.
Charta Raymundi Comitis Tolosani :
Item quod Incastella, aut Ecclesias Incastellatas detineo.
Concilium Helenense ann. 1065 :
Ecclesias vero illas, ubi Castra fuerint constructa, etc.
Cogitosus de S. Brigida :
Juxta portam interioris Castelli, quo Ecclesia ambitur.
Henricus Huntind. lib. 8. pag. 393 :
Monachis avulsis, Ecclesias converterant in Castella.
Vide Basilium Seleuciensem lib. 1. de Vita S. Theclæ Extr. pag. 124. et lib. 2. cap. 17. Vitam Balduini Lutzemb. Archiep. Trevirens. lib. 3. cap. 7. Bohuslaum Balbinum in Hist. Bohem. pag. 299. Bertoldum Constant. ann. 1077. 1091. Appendicem ad Radevicum ann. 1178. Radulfum de Diceto ann. 1171. Continuatorem Nangii ann. 1358. Gesta Innocentii III. PP. pag. 107. Edictum Jacobi Regis Aragon. de Pace et Treuga tom. 8. Spicilegii Acheriani pag. 384. Wilharduinum n. 237. Paradinum lib. 3. Hist. Lugdun. cap. 4. Catellum in Historia Tolosana pag. 245. 246. Columbum lib. 2. de Episcopis Vasionensibus num. 41. etc.
Ecclesias porro incastellare non semel [] vetitum in Conciliis, Lateranensi ann. 1122. can. 12. Avenionensi ann. 1209. can. 6. Budensi ann. 1279. can. 53. Palentino ann. 1322. can. 17. in Synodo Coloniensi ann. 1280. can. 11. Herbipolensi ann. 1287. can. 18. præterea in Statutis Simonis Comitis Montisfortis apud Gallandium de Franco alodio pag. 356. Quintilianus Declamat. 369 :
Tecta in subeuntes et sacra, quin etiam Templorum fastigia desperantium tela sunt. Certum est, omnia licere pro patria.
Incastellare, Castellis provinciam munire, apud Giraldum Cambrensem lib. 1. de Expugn. Hibernia cap. 36.
P. Carpentier, 1766.
Enchasteler un héritage, pro Prædium rebus ad culturam necessariis instruere et illud colere, apud Loisell. in Tract. de Offic. lib. 3. cap. 4. num. 44.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Incastellatæ Naves, Ad bellum instructæ. Joh. Demussis Chronicon Placentinum apud Murator. tom. 16. col. 503 :
In quo navali exercitu erant tunc xxviii. naves grossæ Incastellatæ, vii. barbottæ et vi. ganzerræ, omnes bene munitæ peditum et balistariorum.
Decastellare, Castellum et munitiones destruere. Ricardus de S. Germano in Chronico anno 1215 :
Illis autem abeuntibus, idem Abbas pravo usus consilio, Monasterium munire curavit militibus, etc.
Mox :
Qui præstito sacramento, quod Monasterium Decastellaret, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Incastellatio, Munitio, castellum. Bulla Clementis VI. PP. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 432 :
Et quod Incastellatio Prioratus S. Justi prope Viennam Ordinis S. Augustini per prædictum Dalphinum facta totaliter dirueretur, et custodes dicti Dalphini existentes in eo abinde amoverentur omnino.
Rursum occurrit infra.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Incastellatura, Eadem notione. Concil. Avenion. ann. 1209. can. 6. apud Acher. tom. 2. Spicil. pag. 613 :
Ne quis... Ecclesiam Incastellare præsumat et attentet, immo Incastellatas, videlicet totam Incastellaturam, et quidquid infra cimiterium ædificatum est, ad arbitrium diœcesanorum Episcoporum quam celerius poterunt ad diruendum jubemus.