« »
 
[]« Incastraturæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 321b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INCASTRATURAE
INCASTRATURÆ, apud Interpretem Biblior. Exodi cap. 26. v. 17 :
In lateribus tabulæ duæ Incastraturæ fient, quibus tabula alteri tabulæ connectatur.
Adde cap. 36. v. 22. 24. ubi Græcus Interpres, ἀγϰωνίσϰους habet. Papiæ, Incastraturæ dicuntur Tabularum compaginationes. Idem : Ancones, Incastraturæ, uncini. Rursum : Aspidicæ, uncini, Incastraturæ, fimbriæ, catenulæ. Alio loco : Antroniscus, Incastratura. Rectius Glossæ Isidor. : Anconiscus, Incastratura, (sic legendum pro Incastrare) vel Incastare, ut apud Grævium ; Græcis enim ἀγϰωνίσϰος, est, ut ait Will. Brito in Vocabul. MS. : Incastratura, incavatura lignorum, per quam sibi mutuo copulantur, scilicet in extremitatibus asserum runcinatorum, et dicitur castratura, quod in ea quasi in castro uniuntur ligna et muniuntur. Glossæ MSS. : Incastratura, conjunctio, vel conglutinatio. Catholicon Armoricon : Engravade, Gall. Encharneure, Lat. Incastratura. Historia Translationis corporis S. Marci Venetias, apud Baron. ann. 820. n. 36 :
Aperuerunt occulte sepulcrum, quod erat ex marmore, habens veluti Incastraturas per latera in modum capsellæ, per quas tabula desuper erat inducta.
Virgil. Grammat. pag. 85 :
Videtur mihi hæc pars orationis, quæ conjunctio vocatur, similis esse Incastraturis quibusdam et nexuris, quibus vincienda [] quæcumque colligantur molimina, maximeque tabulatorum.
Incastrare est includere, ἐγϰαστροῦν, Græcis recentioribus. Incastratus, Gall. Enchassé. Testam. Beatricis de Alboreya ann. 1367. tom. 1. Anecd. Marten. col. 1523 :
Item unam crucem argenti deauratam cum lapidibus pretiosis Incastratis in dicta cruce.
Italis Incastrato, est simul conjunctus, compactus, commissus. Historia Belli sacri vernacula MS. :
Et si avoit dedens cascune (cisterne) une cuve de marbre bien Encastrée de fors maisieres. Excastrare,
apud Cellium, Scribonium Largum cap. 1. et Marcellum Empir.