« »
 
[]« Incippare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 325c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INCIPPARE
INCIPPARE. Gloss. Isid. : Incippat, Illudit. Melius La Cerda legit : Incippat, Includit, ϰαταστηλιτεύει. Papias : Incipare, Involvere, videlicet cippis. Sunt autem Cippi, Compedes, Gall. Ceps, vel Carcer ipse, quoniam qui compedibus vinciuntur, includi solent in carcere. Incippare igitur idem est quod Compedibus ligare, vel in carcerem detrudere. Theodoricus Engelhusius in Genealogia Ducum Brunsvic. apud Leibnit. tom. 2. Scriptor. Brunsvic. pag. 20 :
Ernestus Dux, dum quodam tempore equitaret per Norten, nihil adversi suspicans, captus est a Henrico de Hardenberch et Incippatus.... cumque Hardenberge hoc vindicare vellent, captus est idem Henricus de Hardenberg sedens in equo Ducis capti, et in castrum salis Incippatus.
Vide Cippus, et Haltaus. Glossar. German. voce Stocken, col. 1748.