« »
 
[]« Inclusor » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 329a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INCLUSOR
INCLUSOR, Inclusarius, Joanni de Janua, et Guillelmo Britoni in Vocabulario dicitur, qui aliquid includit sicut auri faber, qui includit gemmam in anulo ; similiter rusticus, qui includit aliena pecora pro forefacto, secundum Ugutionem. Glossar. Arabico-Latin. : Clusor, qui gemmas auro concludit. Gloss. Lat. Gall. : Inclusor, qui enclost, ou clieut. Sanctus Hieronymus in cap. 24. Hierem. :
Fabros et Inclusores, vel Legis Interpretes atque Doctores debemus accipere, vel artifices Inclusoresque auri, atque gemmarum, quæ apud barbaras nationes pretiosissimæ sunt.
Eddius Stephanus in Vita S. Wilfridi[] cap. 16 :
Nec non Bibliothecam librorum eorum omnem de auro purissimo et gemmis pretiosissimis fabrefactam compaginare Inclusores gemmarum jussit.
Guidonis Discipl. Farfensis cap. 1 :
Juxta istam sit disposita alia cella, ubi aurifices vel Inclusores seu vitrei magistri conveniant ad faciendam ipsam artem.
Sic Includere et Inclusor sæpius apud veterem Bibl. Interpretem : et auro clusum, conclusum et interclusum, passim habet Anastasius Biblioth. pag. 12. 13. 14. 15. 16. 17. etc. Vide Cataclitus.
Inclusorium Opus. Aimoinus lib. 2. Histor. Francor. cap. 9 :
Quæ omnia cum solido fabricata forent auro, gemmisque ornata opere Inclusorio, etc.
Sugerius :
Quod videlicet vas, tam pro pretiosi lapidis qualitate, quam integra sui quantitate mirificum Inclusorio sancti Eligii Opere constat ornatum, quod omnium aurificum judicio pretiosissimum æstimatur.
P. Carpentier, 1766.
Hinc Enclastre dici videtur, vel pala quæ includit, vel lapillus seu gemma quæ includitur, in Arest. parlam. Paris. ann. 1321. 9. Maii ex Reg. Olim :
Item unum scrineium de latone, nigellatum de argento cum multitudine de Enclastres, quæ non possunt æstimari. Enclus,
pro Inclus, inclusus, in Diar. Petri Scatisse inter Probat. tom. 2. Hist. Nem. pag. 3. col. 1 :
Du xij. jour de Jeuillet Enclus, jusques au darrein jour d'Aoust Enclus, etc.