![[]](img/image.png)
INCUBICULARIUS, Familiaris, intimus, qui idem cum alio cubiculum habitat. Chron. Bohem. tit. 2.
cap. 7. apud Ludewig. tom. 11. Reliq. MSS. pag. 138 :
Omnia secreta sua scio, et sortilegia et auguria sororis suæ Tetze, et medicinas et herbas, sanitates et infirmitates agnosco, velut Brela soror ejus, quia valde eis Incubicularia fui.