« Incubi » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 335a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INCUBI
INCUBI, Incubones. Glossæ MSS. ad Alexandrum Iatrosophistam :
Incubus, est passio, in qua dormientes suffocari et a dæmonibus opprimi videntur.Glossar. Græc. Lat. :
Ἐφιάλτης, Incubo.Onomast. apud Martinium :
Incubones, ἑπιϰεϰυφότες.Gl. Lat. Gall. Sangerman. MS. :
Incuba, Surgeseur. Incubi vel Incubones, une maniere de deables qui solent gesir aux femes.Vide Dusii. Ugutio :
A fando dicti sunt quidam Dei, qui voce, non signis, ostendebant futura in lucis consulti a paganis : hi vulgo Incubi et Incubones, a Romanis vero Fornicarii dicuntur.Chronicon Engelhusii apud Leibnit. tom. 2. Scriptor. Brunsvic. pag. 1133 :
Incubus quidam nominans se regem Goldemar, adhæsit cuidam armigero... Incubus loquebatur cum hominibus, lusit in instrumento musicali, perceptibiliter lusit ad taxillos, pecunias exposuit, vinum bibit, visibiliter multis tam religiosis quam secularibus responsa dedit, etc.Hugo Archiepiscopus Rotomagensis lib. 3. de Hæreticis cap. 5 :
Sciendum autem quia neque Monachi, neque Canonici, nec aliqui coram Ecclesia publice castitatem professi conjuges possunt fieri. Quod si secus agere tentaverint, Incubones reputantur et fornicarii.Atto Vercell. Episc. lib. de pressuris Eccl. tom. 8. Spicil. Acher. pag. 81 :
Stulti enim episcopi non pastores, sed Incubones dici possunt, eo quod sanctam incumbent Ecclesiam ; non errantes requirunt oves, sed collectas etiam errare permittunt.